coronam vocas et papam pontificem Romanum, qui
nondum peculiariter sic appellari erat ceptus.
60 Phrygium vero candidissimo nitore splendidum
resurrectionem dominicam designans eius sacratissimo
vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum
equi pro reverentia beati Petri dextratoris officium illi
exhibuimus, statuentes eodem phrygio omnes eius successores
singulariter uti in processionibus ad imperii
nostri imitationem . Nonne videtur hic auctor fabule
non per imprudentiam, sed consulto et dedita opera
prevaricari et undique ansas ad se reprehendendum
prebere? In eodem loco ait phrygio et dominicam resurrectionem
representari et imperii Cesarei esse imitatione :
que duo inter se maxime discrepant. Deum
testor, non invenio, quibus verbis, qua verborum atrocitate
confodiam hunc perditissimum nebulonem, ita
omnia verba plena insanie evomit. Constantinum non
tantum officio similem Moysi, qui summum sacerdotem
iussu Dei ornavit, sed secreta mysteria facit exponentem,
quod difficillimum est iis, qui diu in sacris litteris
sunt versati. Cur non fecisti etiam Constantinum
pontificem maximum (ut multi imperatores fuerunt),
ut commodius ipsius ornamenta in alterum summum
pontificem transferrentur? Sed nescisti historias. Ago
itaque Deo etiam hoc nomine gratias, quod istam nefandissimam
mentem non nisi in stultissimum hominem
cadere permisit. Quod etiam posteriora declarant,
|
|