Paulus Diaconus: Historia Romana

Pag 88


quorum laboriosa expertus fuisset officia, ad severitatem tum
propensior, si suspicio imperii moveretur, mitis alias, et cuius
in civilibus magis quam in externis bellis sit laudanda fortuna.
Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis
intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui. aliquot
oppida et castella Persarum in deditionem accepit vel vi obpugnavit,
Assyriamque populatus castra apud Tesifontem stativa
aliquamdiu habuit. remeansque victor dum se inconsultus proeliis
inserit, hostili manu interfectus est ad VI. Kal. Iul. imperii
anno septimo, aetatis altero et tricesimo. atque inter divos relatus
est, vir egregius et rem publicam insigniter moderaturus,
si per fata licuisset. liberalibus disciplinis adprime eruditus,
Graecis doctior atque adeo, ut Latina eruditione quamquam cum
Graeca scientia conveniret, facundia ingenti et prompta, memoriae
tenacissimae atque amplissimae, in quibusdam philosopho
proprior. in amicos liberalis sed minus diligens quantum
principem decuit; fuerunt enim nonnulli, qui vulnera gloriae
eius inferrent. in provinciales iustissimus et tributorum, quatenus
fieri posset, repressor. civilis in cunctos, mediocrem habens
aerarii curam, gloriae avidus ac per eam animi plerumque inmodici,
nimius religionis Christianae insectator, perinde tamen,
ut cruore abstineret, M. Antonino non absimilis, quem etiam
aemulari studebat.
||
Iovianus genitus patre Varroniano incola agri Singidonensis
provinciae Pannoniae. eius patri, cum liberos crebro
amitteret, praeceptum somnio est, eum, qui iam instante uxoris
partu edendus foret, diceret Iovianum. hic fuit insignis corpore,
laetus ingenio, litterarum studiosus. || ad obtinendum
imperium consensu exercitus lectus est, commendatione patris
militibus quam sua notior. qui iam turbatis rebus exercitu
quoque inopia laborante uno a Persis atque altero proelio victus
pacem cum Sapore necessariam quidem sed ignobilem fecit multatus
finibus ac nonnulla imperii Romani parte tradita. quod

Torna all'inizio