cum communi omnium religiosorum tam archiepiscoporum quam
episcoporum nec non etiam clericorum et laicorum consensu
et electione procurate. Quodsi meis uultis adquiescere consiliis,
audio enim inter uos esse quosdam boni testimonii uiros, A.
scilicet Goslariensem decanum, G. Bertaldi ducis filium, H.
Sigifridi comitis filium, quorum unum me praecipiente et consentiente
eligite et in archiepiscopum praenominatae aecclesiae
ordinate. Si uero in his tribus qui dignus sit non poterit inueniri,
in contritione cordis orando et ieiunando ad Deum conuertimini,
rogantes ut, sua reuelante gratia, persona quae huic negocio
sit conueniens possit ostendi, hoc proculdubio scientes, quia
sicut illum qui ambitu saecularis potentiae inordinate intrauerit,
uinculo excommunicationis alligabo, ita quoque eum qui
canonice intronizatus fuerit a peccatis absoluo et apostolica
benedictione benedico.
|
|