sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. Item Ys.
XVI: Audivimus superbiam Moab, superbus est valde. Superbia
eius et arrogantia eius et indignatio eius plus quam fortitudo eius.
Ideo de superbo conqueritur Dominus, Ys. XXXVII: Cum fureres
adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Item Abdie I:
Superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petrarum,
exaltantem solium tuum. Qui dicis in corde tuo: Quis detrahet me
in terram? Si exaltatus fueris ut aquila et si inter sydera posueris
nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. Item Iob XX:
Si ascenderit usque ad celum superbia eius, et caput eius nubes tetigerit,
quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant dicent:
Ubi est? Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio
nocturna. Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur
eum locus suus.
Quod superbus propter duo debet confundi.
Hoc merito eveniet ei propter duo. Primo, quoniam, sicut
dicit Ecclesiasticus X, ab eo qui fecit illum recessit cor eius. Secundo,
quia oppressit subiectos suos, faciens contra illud quod
Ecclesiasticus IIII docet: Noli esse sicut leo in domo tua, evertens
domesticos tuos et opprimens subiectos tibi. Quod quia non fecit,
ideo dicitur ei, Ys. XIIII: Tu enim terram tuam disperdidisti,
tu populum tuum occidisti.
Quod prelatus debet cognoscere insuffitientiam suam et se emendare.
Cum igitur miser prelatus cognoscit se insufficientem propter
predicta peccata, quamvis dictum sit ei a subditis: Salvum fac
temet ipsum et nos, cognoscens quod non potest sic incedere, quia
nec consuetudinem habet, I Reg. XVII, aut debet deponere arma
Saulis, scilicet iracundiam, avaritiam et superbiam, aut debet
cogitare de statu suo, dicens, Cant. I: Posuerunt me custodem in
vineis, vineam meam non custodivi. Et qui vineam suam non custodivit,
|
|