et patiencia; in aliis vero nequaquam, cavens ne te aspiciat equalem
in statu aut vestitu vel in suis deliciis. Et dixit: non vult
dominus a te serviri quia te putes amplius eo scire; sed reputes
te velut forficem qua ignita demuntur non possibilia digitis
apprehendi; ergo, quanto sciveris magis eo in illo de quo
sibi servieris, tanto magis ei humilis existas. Et dixit: si volueris
scire naturam alicuius super aliquo, consulas eum, et ex hoc cognosces
equitatem suam vel iniquitatem, et suam bonitatem vel
maliciam. Et dixit: non indiget ingenio nisi querens magis
eo quod potest. Et dixit: viles reputant, propter bona que agunt,
homines obligare, et honorabiles reputant se debere fecisse, et
propterea se exonerant tanquam exolvere tenerentur. Et dixit:
bonus gratificat de bonis receptis iuxta possibilitatem conferentis
et satisfactionem recipientis; vilis vero non gratificat nisi iuxta
qualitatem collatorum. Et dixit: cum homines tuas numerabunt
virtutes, malicias tuas in te ipso attende latentes; confide magis
in eo quod in te ipso conspicis, quam in eo quod homines dicunt.
Et dixit: cum viderit aliquis, animum suum reputare
conveniens, in hiis ad que solebat manum extendere, contrahere,
et in bonis que conferre solitus fuerat aggravari, non
tamen ex aliquo contingenti deffectu, scias quod venturum
est aliquid quo humiliabitur status eius. Et dixit: pena liberalis
est penam merenti bona sua solita non conferre, et illiberalis
est pena obesse non diligenti eum, eo quod nunquam alicui benefacit.
Et dixit: cum litigaveris cum inimico, non obedias
ire que magis inimicatur tibi quam sibi. Et dixit: cum posse
habebis, vites iram quia non permittit rei inspicere finem, immo
nitaris eos, qui vexantur iniuste, tueri et infortunatis prodesse.
Et cum exaltabitur status tuus, nitere satisfacere hominibus, quia
|
|