semen est simile in toto et in parte, quod partibus organicis non convenit: nec
iterum est de partibus consimilibus, cum in constitutionem membri non veniat,
sicut partes consimiles in constitutionem membrorum organicorum. Restat ergo
quod sit superfluum alimenti.
Secunda ratio est, quia si semen non est superfluum, oportet quod sit dissolutum
a membris. Omne autem resolutum vel decisum ex animali, corrumpitur, et
amittit naturam suam. Ergo semen amitteret naturam membrorum, ex quibus
decideretur, et virtutem; et ita virtute seminis non posset generari aliquid simile
illis membris: quia oportet quod forma generati sit in generante, ad minus
virtualiter.
Item ponit tria signa ad hoc ibidem: quorum unum est quod nullum dissolutum
a corpore, habet locum determinatum in corpore, sed vagatur per corpus.
Semen autem habet determinatum locum in corpore, sicut aliae superfluitates,
scilicet vias seminales, et quasi in eadem parte corporis in qua sunt loca aliarum
superfluitatum. Ergo semen est superfluum, et non decisum de substantia
membrorum.
Secundum signum est, quia natura alleviatur per emissionem superflui, nunquam
autem per dissolutionem eius qui est de substantia membri. Sed quandoque
alleviatur natura per emissionem seminis. Ergo semen non est quid dissolutum
a membris, sed superfluum.
Tertium signum est, quod ubi invenitur minus de superfluo alimenti, ibi invenitur
minus de semine: et propter hanc causam in pueris non est semen, quia
superfluum nutrimenti in augmentum convertitur; propter hanc etiam causam
etiam pingues homines sunt pauci seminis et paucae generationis, quia superfluum
alimenti convertitur in pinguedinem: propter hoc etiam animalia maioris
quantitatis habent minus de semine secundum proportionem corporis sui, et
sunt paucae generationis, quia indigent multo nutrimento; et ideo parum potest
in eis esse superfluum, ut patet in elephante. Si autem esset semen dissolutum,
deberet esse e contrario; quia ex maiori corpore potest fieri maior dissolutio.
Ergo semen non est quid dissolutum, sed superfluum alimenti.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc sunt tres opiniones. Una opinio est, quod
semen est quaedam pars decisa ab eo quod est de substantia membri, ita quod
tota substantia seminis est ex humido radicali, ex quo primo et principaliter
substantiam membrorum componi dicunt, quod ex substantia generantis tractum
est: et quia supra substantiam seminis nihil in generato additur quod sit ad
veritatem naturae ipsius pertinens, ideo secundum eos tantum id quod est de
veritate naturae in filio, fuit in patre de veritate naturae eius existens; et sic
|
|