ab Achille quesita licencia, ad eorum tentoria redierunt.
Elapsis uero predictis induciis, Agamenon cum suis ad prelium se
accingit. Achilles autem vniuersos Myrmidones suos armari
mandauit. Quos ipse ad armandum adiuit, assignans vnicuique
ipsorum quedam rubea intersigna, et in rore lacrimarum egrediendi
ad bellum licenciam eis dedit. Tunc Mirmidones lento passu ad
bellum accedunt, quod iam extiterat inchoatum. Quare in bello
ipso Troyani Grecos mirabiliter opprimunt, sed dux Athenarum
uiriliter eos defendit. In quem superueniens Troilus irruit, ipsum
ab equo prosternit, et de Mirmidonibus multos letaliter uulnerauit.
Eo igitur die usque ad noctis tenebras extitit preliatum, sed superueniente
noctis vmbraculo a prelio fuit cessatum.
Sequenti uero die ambo partes ad prelium accinguntur. Bellum committitur multum asperrimum. Rex autem Philimenis et Pollidamas
regem Thoas capiunt et captiuum ducere conantur. Sed
Mirmidones uiriliter eis resistunt, ipsum a manibus eorum eripiunt.
Tunc Troilus se ingerit inter eos, ex Mirmidonibus multos uulnerat,
multosque prosternit. Qui facientes durum impetum contra eum
equm sibi interficiunt et ipsum intercipere moliuntur. Tunc Paris
cum suis fratribus naturalibus in medio Mirmidonum uiriliter se ingerit,
eos opprimit, uulnerat, et disrumpit. Troilum liberat, qui
statim alium equum ascendit. Pro liberacione uero Troili tunc
letale prelium fuit commissum, vbi tunc Mirmidones Margariton
vnum ex filiis regis Priami naturalibus occiderunt. Troilus uero
suam iniuriam et fratris sui mortem cupiens uindicare in Mirmidones
acriter irruit, multos ex eis uulnerat, et in subsidio Paridis et
naturalium fratrum suorum nimium eos infestat. Sed nec leue erat
Mirmidones posse confundi, cum inter se multa strennuitate uigerent
et essent in preliis ualde docti. Quare ipsi Troyanorum multitudinem
metuentes de seipsis presidium constituunt et castellum, eis
omnibus coactis in vnum, qui nec ita poterant se tueri quin Troilus,
qui uere erat stimulus nociuus eorum, ipsos non lederet, uulneraret,
et eorum aliquos ab eorum globo non cogeret sepius separare.
Tunc rex Agamenon, Menelaus, rex Thelamon, Vlixes, et
Dyomedes, qui tunc plena sanitate uigebant, cum aciebus eorum
|
|