Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

631


celeriter consummendo ipsum. Iuxta illud Ps. << Devorant
plebem meam sicut escam panis >> et ideo usura potest dici usus, idest festinatio
urens, idest affligens vel consummens. Set contra nos dicimus argentum
vivum et aquam vivam et multa huiusmodi. Item dicimus quod infirmitas
vel dolor rodit vel comedit hominem.
Et dicendum quod ex locutionibus methaphoricis non potest argumentum
summi ad concludendum in similibus proprietatem locutionis.
Secundo contra naturam est quod metalla conservent vitam humanam,
quod tamen usurarius ex suo nomine putare videtur solum usum eius et eius
multiplicationem querendo, et etiam ex nomine sui generis idest avari hoc
idem innuitur. Avarus enim dicitur quasi avidus auri. Set contra quia per
pecuniam habentur omnia vite conservativa, iuxta illud Eccles. X << Pecunie
obediunt omnia >> . Ergo etsi metallum non conservet vitam per se ipsum,
tamen conservat mediantibus hiis que possunt haberi per ipsum. Et dicendum
quod usurarius avarus in tantum absortus est a desiderio pecunie et
auri ut in illo totaliter figatur tamquam in suo deo, iuxta illud Col. III
<< Avaritia quod est ydolorum servitus >> et nichil aliud cogitet habendum
per ipsum, sicut narrat philosophus in I Politic. de quodam avaro nomine
Mida qui petiit a deo quod quicquid tangeret fieret aurum; qui exauditus
a deo omnibus sibi aureis exhibitis fame periit.
C. XIII. Item est contra naturam vegetabilium, primo quantum ad arbores,
tam illas que non semper virent, ut sunt ficus, vitis, nux, pirus et huiusmodi,
quam illas que etsi semper vireant, tamen non semper omni tempore
fructificant, ut sunt oliva, cedrus et huiusmodi, quam etiam illas que
si inveniantur semper vivere et omni tempore fructificare, non tamen omni
tempore equaliter fructificant. Usurarius autem semper viret in capitali et
semper omni tempore, tam hyemali quam estivali, tam sereno quam pluvioso
quam nubiloso, tam feriali quam festivo fructificat in fenebra lucro. Et hoc
facit equaliter, tantum enim fructificat in uno mense quam in alio et quia
iste fructus contra naturam omnis arboris est, ideo secundum veritatem iste
fructus pro non fructu debet haberi sicut aurum non secundum naturam set
per alkimiam factum in veritate non est aurum. Unde secundum veritatem
usurarius est arbor sterilis et fructuosa, ut de eis verum sit illud Iud.
II << Hii sunt arbores autumpnales infructuose >> . Et similiter quod dictum
est arbori fici Mt. XXI << Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum >> .
Cum tamen ficus a fecunditate fructus dicatur. Est enim multus fructus
in apparentia, set omnimoda sterilitas in existentia. Iuxta illud Jb.
XV << Congregatio ypocrite sterilis >> immo et magnum dampnum, quia
sicut dicit Augustinus << Lucrum in archa et dampnum in conscientia >> .

Torna all'inizio