in domibus viduarum aut in angulis platearum praedicantes, gladios acute subministrant 
acutissimos; de quibus prophetarum eximius:  Ut sagittent in obscuro rectos corde; dentes 
eorum arma et sagittae, linguae eorum machaera acuta;  de quibus Dominus:  Attendite a 
falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium.  Alligant onera gravia et importabilia, 
digito autem suo nolunt ea movere; solvendos ligant, ligandos solvunt, et praedicatione 
subtili viduarum in quadam plurima bona diripiunt; de quibus beatus Ambrosius 
in sermonibus dicit:  Nihil interest apud Deum, utrum vi an circumventionibus quis res 
alienas occupet, dum quoquo pacto teneat alienum.  Et item propheta:  Veh vobis, qui decimatis 
mentam et ciminum et anetum, et percutitis pugno impie.  Hi sunt enim, Veritate 
attestante, qui provocant iram Dei, de quibus sanctus Gregorius:  Deteriores sunt qui provocant  
iram Dei, quam qui merentur;  a quibus civitas Ambrosiana multa per tempora 
libera, modo malorum civium meritis obsessa, divinarum literarum ac scientiarum multarum 
margaritis velut porcis proiectis, contaminata et maculata est. Ecclesia enim Ambrosiana 
Domino annuente sapientibus sacerdotibus levitis ac subdiaconibus super ceteras 
Asiae abundabat ecclesias; unde in proverbium dictum est:  Mediolanum in clericis, Papia 
in deliciis, Roma in aedificiis, Ravenna in ecclesiis.  Sed multotiens advenire solet, ut 
quanto sapientiores sunt multis, tanto suis exercitiis posteris minus providentes, hanc 
miseram vitam quasi indocti et imbecilles per silentium misere transcurrunt, et qui vigilando, 
laborando et scribendo aliis prodesse potuerunt, ut animabus suis quandoque sitientibus 
aquam praepararent vivam, minime satagerunt; de qua caritate et misericordiae 
aqua Dominus ad Samaritanam loquitur dicens:  Qui biberit aquam quam ego do, fiet in 
eo fons aquae salientis in vitam aeternam.  Sed ego homo quamvis tantillus, angustiis et 
tribulationibus lassatus, fretus ut credo posterorum meorum meritis, qui haec videntes 
cognoscent me ad suarum dignitatum laborasse honorem, ad inceptum festinare aggrediar. 
2. Igitur praefinitis ac determinatis archiepiscoporum nostrorum causis, quas ego 
multo sudore multoque labore antiquos sciscitando omnes, veritatem tamen amantes, 
curiose repperi, ac civitatum Italiae totius librorum paginas rimando fere scrutatus sum, 
et prout potui multa in brevi comprehendens, meis cartulis subscripsi; nunc ad historiarum 
seriem redeam, quam legis peritus aliquis, prout fuit et in veritate comperi enarrare. 
3. (2.) Aliquantis diebus post praeclarissimi Heriberti decessum transactis, civium universorum collectio 
adunata est. Ob quam causam civitas coadunata sit, mihi narrare 
perae pretium est. Civibus enim convenientibus in unum tam clericis quam laicis, longas 
solventes orationes in populo, quatenus de acquirendo et eligendo archiepiscopo consulerentur, 
quapropter quatuor maioris ordinis viros sapientes optimae vitae bonaeque 
famae elegerunt, quibus electis, universae civitatis ordines ipsos ad imperatorem Henricum, 
qui noviter surrexerat noviterque populum ipsum a maiorum manibus liberaverat, 
summa cum diligentia direxerunt; et hiis imperatori repraesentatis, ipse discrete provideret 
consciliis rimatis, quatenus unum de istis quatuor archiepiscopum laudando, anulo et 
virga pastorali confirmaret, quem confirmatum cives maiores et minores indubitanter tenerent. 
Factum est autem, Wido imperatoris fretus aminiculo, qui et ipse conscilium arcanum 
domni Heriberti criminose imperatori denudaverat, ipsos cum paucis subsecutus est. 
Cum enim in curia regali electi diacones Widonem vidissent, taciti intrinsecus ob pactum 
quod ipse cum imperatore fecerat, singulo de se desperante, huius eventus rimati sunt. 
Quid multa? Ventus est dies statutus, in quo imperator archiepiscopum suis cum omnibus 
primatibus laudando confirmaret. Itaque ordinarii et capitanei ceterique per iussum 
civitatis qui cum ipsis iverant, cum ante imperatoris praesentiam astitissent, et negotiis 
verbis loculentissimis, ut natura dabat, multis episcopis et primatibus astantibus, ornate 
denotassent, freti maiorum suorum dignitatibus et consciliis, tandem consederunt. Quibus 
imperator respondens, inter cetera aliquantulum dubitans, videns viros sapientes, discretos 
atque affabiles doctrinisque affluentes, inter se tacite Guidonis et horum causam diu 
rimari visus est. Tandem voce propria Guidonem retro post omnes ibidem astantem 
ante vocavit; quo vocato, universos percunctari coepit, si archiepiscopum vellent? Qui 
tertio dixerunt:  Petimus, volumus, desideramus.  Ad haec imperator:  Si ex toto corde 
  |  
  |