Ille autem «Nulla est, fateor, tam dura feroxque
Mens» ait «alme ducum, cui non sit pulcra voluptas
Interdum curas inter viteque labores
Pyerios audisse modos dulcesque dearum
Irrepsisse choros. Sed enim hec precordia nunquam
A Musis aversa reor. Non talibus astris
Tam magnum genuisse virum Natura videtur.
Errasset, si cui dederat cupidissima fame
Pectora, Musarum non ingessisset amorem.
Quisquis enim se magna videt gessisse, necesse est
Diligat eternos vates et carmina sacra.
At nunc quod nostro poscis sermone doceri,
Accipe quam brevibus. Non illa licentia vatum est
Quam multis placuisse palam est.
Scripturum iecisse prius firmissima veri
Fundamenta decet, quibus inde innixus amena
Et varia sub nube potest abscondere sese,
Lectori longum cumulans placidumque laborem,
Quesitu asperior quo sit sententia, verum
Dulcior inventu. Quicquid labor historiarum est
Quicquid virtutum cultus documentaque vite,
Nature studium quicquid, licuisse poetis
Crede: sub ignoto tamen ut celentur amictu,
Nuda alibi, et tenui frustrentur lumina velo,
Interdumque palam veniant, fugiantque vicissim.
Qui fingit quodcumque refert, non ille poete
Nomine censendus, nec vatis honore, sed uno
Nomine mendacis. Potes hinc perpendere quicquid
Scire petis: nostri que sit mensura laboris,
Et latos fines, et quanta licentia nobis.
Laurea restat adhuc: cuius dignare parumper
|
80
85
90
95
100
105
|