Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

251


villa quedam iuxta litus maris, que dicebatur Matuciana.
que beato Syro data fuerat pleno iure. ad hanc villam cum sanctus
Romulus quadam vice venisset et ibi infirmatus fuisset, beato
fine requievit ibidem. cuius corpus fuit ibi venerabiliter tumulatum,
ad cuius sepulcrum crebra miracula fiebant. nam ceci
visum, claudi gressum, leprosi mundacionem et alii
infirmi curacionem recipiebant, propter quod incole regionis
illius dictam villam Sanctum Romulum vocaverunt. post multa
vero tempora Sarraceni affricani terras maritimas invadentes,
ipsam villam funditus destruxerunt; propter quod habitatores
ad montana se reducentes, ut ab hostibus tuti essent,
castrum, quod nunc dicitur Sanctus Romulus, edificaverunt;
nondum tamen opportunitas occurrerat, per quam possent
sancto Romulo ecclesiam fabricare et corpus suum transferre.
et ideo corpus eius ibi in villa Matuciana remansit, donec per
Sabbatinum episcopum ad ecclesiam Ianuensem fuit translatum.
circa hec tempora, cum Sigebertus infans, filius Dagoberti
regis, a sancto Amando baptiçaretur, cum circumstantes

Torna all'inizio