utpote « alba currunt », de quo in predicto Donati libro in grammaticalibus
legitur. Explanatio est que reddit dilucidam et apertam orationem et constat et ex
usitatis verbis et propriis. Usitata vocabula sunt que versantur in sermone et consuetudine
cotidiana. Propria vero sunt que sunt vel esse possunt eius rei de qua loquitur.
Vitanda sunt itaque peregrina et abolita et nova vocabula ut « iste facundus
est: per Lucanu Neptumas oblucanda non fuit. » Sunt dure translationes, ut « montes
belli et campos pacis colit, » idest superbia armatorum et pacificorum suavitate. Compositio
est dictionum contextio equaliter perpolita. Hec autem servabitur si vitemus
crebras vocalium contextiones vastam et hiantem reddentes orationem, quod vitium
appellatur hiatus. Est autem duplex hiatus, unus qui fit ex iisdem vocalibus, quando
scilicet mia dictio desinit in vocali et sequens incipit ab cadem; ut in hoc exemplo:
« amo omnia », « amabilia habundant »; et iste magis cavendus est. Alter qui fit ex
vocalibus dissimilibus, scilicet quando una dictio desinit in vocalem et sequens
incipit a vocali dissimili, ut « servivi amico », « ancille illius », et iste tollerandus
est tantum, potius est vitandus quam sepe faciendus. Item si fugiemus eiusdem
consonantis nimiam assiduitatem, ut « sol et luna luce lucent », « loca levi lactra. »
Item si eiusdem dictionis nimiam. assiduitatem fugiemus, ut « qui puer est et iuvenis
puer et puer ultra de puero num .
|
1
5
10
15
|