Set contra quia multa inveniuntur contra naturam fieri que tamen in verirate
sunt talia. Virgo enim Maria, manens virgo, contra naturam genuit filium
Iesum et produxit fructum, qui tamen in veritate fuit filius suus et
benedictus fructus ventris sui. Item contra naturam est homo genitus amens,
cum homo sit animal naturaliter discipline preceptible et tamen talis est verus
homo et verus filius. Item contra naturam est quod homo natus in peccato
sit iustus ut dicitur Rm. XI et tamen est vere iustus. Item contra
naturam est quod homo naturaliter luxuriosus sit castus, sicut narrat philosophus
de Ypocrate in libro De secreto secretorum et tamen fuit vere castus.
Item nummus usurarius ita est verus nummus sicut nummus per mercationem
vel per quem cumque alium modum licitum acquisitus et quantum ad
pondus et quantum ad valorem et cetera. Et dicendum ad primum quod contra
naturam aliquid dicitur fieri generaliter. Uno modo idest contra consuetum
cursum nature et sic fructus productus contra naturam est verus fructus.
Alio modo, idest contra aptitudinem naturalem, et hoc similiter non impedit
veritatem fructus. Aliquando etiam natura accipitur pro nativitate, secundum
quod dicitur Eph. II << Eramus nature filii ire >> et sic etiam non impedit.
Aliquando accipitur pro naturali complexione corporis habita ex genitura vel
acquisita ex mala consuetudine vel bona. Aliquando etiam accipitur pro bona
vel mala dispositione anime ex ipsa etiam consuetudine vel etiam divina infusione
anime acquisita, sicut iudei dicebantur naturaliter boni Rm. XI.
Et omnibus predictis modis non impeditur veritas rei per hoc quod sit facta
contra naturam. Aliquando vero dicitur contra naturam illud quod non habet
naturam rei facte; puta si homo pareretur et nasceretur ante infusionem
anime rationalis per quam homo est homo et naturam humanam habens.
Et isto solo ultimo modo quod est factum contra naturam non est
vere illud, sicut talis homo sic partus non est verus homo et aurum alchimicum
non est verum aurum. Primum autem argumentum obicit de natura accepta
pro consueto cursu nature. Secundum autem argumentum obicit de natura
accepta pro aptitudine naturali. Tertium argumentum obicit de natura
accepta pro nativitate. Quartum autem argumentum obicit de natura accepta
pro naturali complexione. Ad quintum dicendum quod licet nummus usurarius
sit verus nummus, tamen non est verus fructus alterius nummi. Sicut
homo genitus sine anima rationali et aurum alkimicum licet sit vera creatura
vel verum artificiale, tamen non est verus homo vel verum aurum. Sicut et castanea
est verus etiam fructus et tamen non est verus fructus ficulnee. Unde
Mt. VII << Numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus? >> :
Sicut ista: omnis homo est animal rationale est vera propositio et etiam vera
conclusio veri sillogismi, puta istius: omne risibile est animal rationale, omnis
homo est risibile. Set non est vera conclusio, quasi fructus, falsi sillogismi;
puta istius: omne rudibile est animal rationale, omnis homo est rudibile.
|
|