Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 4


Omnibus, quibus per universam Siciliam episcopale vel clericale nomen assignatur, frater
Gaufredus Malaterra cum assignatione nominis et significatum. Antiquorum philosophorum
traditione, futurae propaginis humanae mos inolevit, fortium facta virorum, apicibus adnotata,
ad posteros transmittere, ne facta memoranda cum ipsis, a quibus fiunt, silentio depereant,
sed potius ita litteris commendata et a futuris lecta, vel cognita, ipsos, a quibus facta sunt,
quadam vitae memoria, quodammodo quasi vivere facia[n]t. Quod commendat Sallustius,
ille inter historiographos laudabilis rhetor, qui in principio sui libri scripsit, dicens: Omnes
homines, qui sese student praestare animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant
quomodo pecora, quae, natura prona, ventrique obedientia finxit.
Pluribus edoctus auctoribus, sibi veterum historias recitantibus, famosissimus princeps
Rogerius laboriosos et non sine magno discrimine triumphos suos, qualiter videlicet primo
Calabriam, deinde vero Siciliam armata manu subjugaverit, posteris, consilio suorum mandare
decernens, mihi, ut ad huius operis laborem dictandum accingar, injunxit. Sed quia,
praecedente in me beneficio suo, quidquid injunxit negare nequeo, minus erudito stilo et
enervi poëtria, quasi lacum profundissimum natandi nescius, timidus ingredior; vosque,
vestramque adversum me indignationem plurimum pertimescens, praesertim cum vos limpidissimo
fonte grammaticae artis debriatos, non autem me, talis scientiae pane jejunum, ad
tale opus accingi oportuit.
Sed praedictus princeps vos, majoribus utilitatibus occupatos, interdum videlicet ecclesiarum
curis cum Martha, interdum vero beatae contemplationi cum Maria insudantes,
cognoscens, vobis, ne a meliori proposito vos revocet, parcit: me vero, quasi vacantem et
nulli exercitio deditum, quadam manu pulsationis vigilantiorem reddere satagit. Rogo itaque
vos ut, memores Scripturae dicentis:Invicem onera vestra portate, et sic adimplebitis legem
Christi, et quod alibi dicitur:Frater fratrem adjuvans, ambo consolantur, ad debile carmen
meum sustentandum pedem vestri favoris porrigatis, ut, clypeo vestrae auctoritatis munitus,
incursus detrahentium et inimico dente aliorum dicta vel facta rodere tentantium minus
pertimescam. Sunt enim quidam, qui, cum alicuius scientiae gradus utcumque attigerint et
exinde humanae laudis favorem adepti fuerint, tumenti supercilio tanta invidia superfluunt,
ut neminem sibi litteris aequipollentem ex proximo habere velint. Sin autem eos habere
contigerit, opus alienum, detrahendo mordaci dente, appetere non desistunt, alterius laude
suam minui timentes. His competenter assignari potest illud Scripturae, qua dicitur: Scientia
inflat, sed non subsequitur in eis:caritas aedificat. Adsunt alii e contra, quorum
scientia et mores ipsos in tantum nobilitant, ut, quantum plus philosophico fonte debriantur, tanto
minori extollentia rapiantur: gressum mentis semper in humilitate figentes, aliorum dicta vel
facta non remordentes, sed quod minus ornate dictum ab eis audierunt, cum mansuetudine
intra seipsos, non autem in publico, ne forte scandalizentur, corrigunt. Et ut eos apud
potentes huius saeculi gratiosos verbis faciat, extollere nituntur, eorum laudem, vel lucrum
quasi suum aestimantes.
Horum affectuosam benevolentiam adversum me invitari exposco. Ego vero quaecumque
dictavero vobis corrigenda et rosis vestrae scientiae exornanda reputabo: ut vinea, a vobis
exarata, cultu vestrae scientiae potata, uberiores fructus reddens, in majorem laudem et
gratiam perveniat principis.

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio