perfectionem suam? Et quidem emulorum iudicium, heu, heu, miseris  
prope est, sed tamen, quia tempus exigit, bonum est Benedicto  
mutare locum, ut relicta Segor civitate parvula, ad montem cum  
diabolo bellaturus ascendat. Est enim montis vertex artior quidem,  
sed altior, quia vita pauperior paucos tolerat, sed tamen ad 
contemplandum opportunior est. Crescente etenim fratrum numero,  
crescat possessio necesse est, et crescente possessione crescant protinus  
curarum crines, crescant sollicitudinum pili, et negotiorum cesaries.  
Non igitur in arto montis manere potest qui inferius dilatatur  
et crescit, nec videre potest alta consilia qui circa rerum 
minima occupatus tabescit. Unde et in Apocalipsim per Johannem  
dicitur: «venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas  
septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens: veni, ostendam  
tibi sponsam, uxorem Agni». Quo dicto adiecit et ait: «et  
sustulit me in spiritu in montem magnum, et altum, et ostendit 
mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de celo a Deo,  
habentem claritatem Dei». 
13. Hec claritas dei Benedicto quoque ostensa est cum <esset>  
in monte, quando vidit animam Germani, Capuani episcopi, in sphera  
ignea ab angelis in celum deferri. Et hoc quando? «Intempeste noctis  
silentio». De hora quippe illa nemo scit, neque angeli, neque
  |  
  |