Ergo vita tediosa,
amor mundi, reprobosa,
cur sectaris fugientem,
cur non spernis te spernentem?
Vita mundi carnis amor,
contra quem meus est clamor,
quare non verecundaris,
quod invitum amplexaris?
Erubesce iam et crede,
a me citius recede,
et ni cedas cum amore,
te depellam cum dolore.
Pellam te de corde meo
adiuvante Christo Deo,
nec permittam te redire,
si deberes interire.
Ne mireris pestis dira,
si te persequor cum ira,
quia tu michi fecisti
quicquid mali potuisti.
Visum mentis obscurasti
et auditum minorasti,
omnem sensum conturbasti,
manus quoque religasti.
Me temptabas suffocare
et optabas devorare;
si volebam respirare,
tu nolebas locum dare.
Pudet me culpas narrare,
quas monebas perpetrare,
sed cum tibi non parebam,
iram tuam sentiebam.
|
|