Salimbene de Adam: Cronica

Pag 496


Dominus dedit benignitatem. De hac terra dictum fuit: Visitasti
terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam. Item per
rorem intelligitur filius Dei, quem Ysaias desideravit dicens, Ys.
XLV: Rorate celi desuper, et nubes pluant iustum, aperiatur terra
et germinet Salvatorem, et iustitia oriatur simul. Ego Dominus
creavi eum. De isto rore dicit Ysaias Deo patri, XXVI: Ros
lucis ros tuus, et terram gygantium detrahes in ruinam. Item ipsemet
filius Dei dicit, Osee ultimo: Ero quasi ros, et Israel germinabit
quasi lilium.
Secundo, assimilatur pruine, de qua habetur, Eccli. XLIII:
Gelu sicut salem effundet super terram, et dum flaverit fiet tamquam
cacumina tribuli. In pruina herbe decoquuntur, et filius Dei
in tribulationibus totus fuit decoctus. Unde illud: Factus sum
sicut uter in pruina. Ideo de sanctis innocentibus Augustinus dicit:
«Qui iure dicuntur martyrum flores, quos in medio frigore infidelitatis
exortos velut primas erumpentes Ecclesie gemmas quedam
persecutionis pruina decoxit». Item in Exodo dicitur quod,
cum ros operuisset superfitiem terre, apparuit in solitudine minutum
et quasi pilo tunsum in similitudine pruine super terram. Et de
filio Dei dicitur, Ys. LIII: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates
nostras, attritus est propter scelera nostra.
Tertio, dicitur quod manna erat album quasi semen coriandri.
Et de filio Dei dicit sponsa in Canticis V: Dilectus meus candidus
et rubicundus, electus ex milibus.
Quarto, assimilatur simile, qui est flos farine triticee delicatissimus.
Et filius Dei flos appellatur, iuxta illud Ys. XI: Egredietur
virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Iste flos
de se ipso dicit, Cant. II: Ego flos campi. De isto flore cantatur
in prosa que est de planctu Virginis ad crucem:
Flos florum, dux morum,
venie vena,
quam gravis in clavis
est tibi pena.
Bene ergo faciunt sacriste, quando de delicatissima frumenti
farina faciunt hostias, quia filius Dei grano frumenti se assimilavit,

Torna all'inizio