tremula licet voce, eum alloquitur, ut sibi, qua de causa talia pateretur, ediceret. Ille
vero flens et eiulans ad verba interrogantis pueri mox tale responsum protulit, dicens:
"Quamvis, o puer, ex innumeris meis sceleribus michi plurima et infinita poena praeparata
sit, tamen ob nullam aliam causam hanc, quam cernis, patior poenam nisi propter
aureum calicem, quem de monasterio beati Benedicti sacrilega ductus cupiditate abstraxi
eique etiam moriens reddere neglexi. Sed obnixe deprecor ac per Iesum Christum dominum
salvatorem omnium, cuius ego miser praecepta contempnens in hanc sum voraginem
mortis demersus, te optestor, ut Capuam ad uxorem meam vel ipse pergas vel nuntium
dirigas, qui ei et tormenta, quae patior, et, ut calicem monasterio sancti Benedicti reddat,
insinuet." At ille: "Quid prodest", inquit, "si ei nuntiavero? Non enim, quod te vidissem,
vel quod talia patiaris, michi creditura est." Cui ille respondit: "Hoc sibi signum ex mei
parte denuntia, quod Pandulfus Gualae filius calicem ipsum pro pignore habeat, et, ut
datis solidis, quos ei debuimus reddere, illum recipiat atque sancti Benedicti monasterio
omni postposita mora restituat, sibi celeriter rogo insinuare ne differas". Quibus dictis
visio illa ab oculis eius ablata est. Puer vero statim ut domum regressus est, infirmitate
detentus, intra paucos dies defunctus est. Ea vero, quae viderat quaeve sibi dicta fuerant,
omnibus ad se venientibus patefecit. Pandulfus etiam ipse, qui causa pignoris calicem
apud se habebat, hoc ipso tempore, nescio qua de causa, Neapolim pergens, haec omnia
ex ore ipsius Pytagorae se audisse michi retulit; per quem quoque idem Pytagoras uxori
illius omnia, quae de viro eius viderat vel quae ipse ei mandaverat, Capuae nuntiavit.
Illa autem sibi potius quam marito consulens, pretium, quod vir eius accommodaverat,
reddere nolens, nec calicem recipere nec monasterio reddere curavit.
Theophilus: Mirandum valde est ac magna cum cautela pensandum, cur omnipotens
Deus talia huic puero ostendere voluit, cum ille, qui sibi ostensus est, a poena liberatus
non est, vel cur tot tantisque sceleribus occultatis pro solo aureo calice cruciari visus
est, vel cur ipse, cui haec ostensa sunt, ex nimio terrore languore correptus mortuus est.
Desiderius: Quod vir iste in poenis visus est et tamen, uxore calicem reddere
parvipendente, a poenis liberatus non est, iusto, occulto tamen, omnipotentis Dei iudicio
factum est eiusque pia ac benigna providentia in notitiam hominum deductum est, ut
videlicet, quicumque haec audierit, pertimescat et a rapinis ecclesiarum mentem manusque
compescat, ne et ante mortem sese poenitere non liceat et post mortem parentibus propinquisve
ea, pro quibus ipse a suppliciis liberetur, operari non libeat sicque fiat, ut
pro eis supplicia aeterna possideat, quae Dei timore postposito in vita positus nullatenus
perpetrare formidat, et iam veniam non mereatur in vita illa, quam bonis sanctisque
operibus neglexit promereri in ista. Quod vero ceteris facinoribus tacitis de solo aureo
calice iudicari visus est, aperte datur intellegi, quam fortiter, quam atrociter quamque
miserabiliter pro aliis plurimis immensisque sceleribus torquebatur, quando pro unius
parvi calicis rapina tam dire tamque crudeliter cruciabatur. Namque superius retulimus,
quod idem Pitagorae puero dixerit, quod multa et immensa pro aliis delictis fuerant sibi
praeparata tormenta. Quod vero is, qui eum in suppliciis vidit, continuo languore correptus
non post multum temporis mortuus est, non multum miramur, si illud, quod
Danieli, viro desideriorum et somniorum veridico interpretatori, contigit, attendamus. Nam
post visionem spiritualium mysteriorum continuo aegrotavit et per dies plurimos, sicut
idem testatur, elanguit. Si autem talis tantusque vir spiritualia visa non tulit, sed continuo
languore apprehensus per dies plurimos infirmatus fuit, quid mirum, si puer iste
curis secularibus deditus, carnalibus desideriis pressus, visionem spiritualium rerum ferre
non potuit, sed infirmitate detentus ad extrema devenit? Sed in his omnibus divina iudicia
magis metuenda quam indaganda sunt, quia magna et inscrutabilia sunt, teste psalmista,
qui ait: "Iudicia tua abyssus multa", testante quoque Paulo, qui dixit: "O altitudo divitiarum
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|