Forma litterarum de cappellania … cardinalis. Per Dominicum de Rocca.
Dum laudabilis conversationis tue nobis nota sunt merita, eo ad obtinendam
nostri favoris gratiam te reputamus acceptum, quo devotionem
tuam erga nos per indicia manifesta demostras. Volentes itaque propter
hoc tibi nostre benivolentie gremium aperire, tuamque cupientes honorare
personam, te ex nunc in cappellam nostram gratiose recipimus et cappellanorum
nostrorum collegio sociamus, ut eorum de cetero prerogativa
letatus ad nos in tuis negotiis recurrere valeas confidenter, quem parati
sumus promptis et sinceris affectibus promovere. In cuius rei testimonium
presentes cappellanie litteras exinde fieri mandavimus et sigilli nostri
appensione muniri.
Item alia forma litterarum cappellanie cardinalis.
Gratum sentientes de fama tue probitatis odorem, dignum reputamus
et merito, ut qui de nostrorum familiarium probitate letamur, personam
tuam gratiosis affectibus honoremus. His itaque provida consideratione
pensatis te in nostram recipimus cappellam, ut de cetero, tanquam noster,
favoris nostri presidia sortiaris, vel presidiis potiaris. Sic igitur mentem et
actus tuos ad salubria dirigas, quod per hoc divine gratie te constituas
aptiorem et reddaris dignior ad ampliorem gratiam promerendam. In
cuius rei testimonium presentes litteras fieri fecimus et nostri sigilli munimine
roborari.
|
|