Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 70


Ad duodecimum dicendum, quod in omnibus illis quae agunt propter finem qui
est extra voluntatem, voluntas regulatur secundum illum finem; unde secundum
ea quae impediunt et iuvant ad finem, vult quandoque agere et quandoque non
agere. Sed voluntas Dei non dedit esse ipsi universo propter alium finem existentem
extra voluntatem eius, sicut nec movet propter alium finem, ut Philosophi
concedunt, quia nobilius non agit propter vilius se; et ideo non oportet ex hoc
quod non semper agat, quod habeat aliquid inducens et retrahens, nisi determinationem
voluntatis suae, quae ex sapientia sua omnem sensum excedente
procedit.
Ad decimumtertium dicendum, quod intellectus divinus intelligit omnia simul;
et ideo ex hoc quod intelligit praesentia huius temporis et illius, non est aliqua
mutatio in intellectu eius, licet hoc non possit contingere in intellectu nostro; et
ideo patet quod ratio sophistica est. Similiter nec ponitur aliquis motus ex parte
rei imaginatae, quia Deus noluit facere universum post aliquod tempus; quia
tempus ante non erat nisi imaginatum, ut prius dictum est.
Ad decimumquartum dicendum, quod voluntas divina non ab aeterno produxit
universum, quia aliquid deerat ipsi volito: hoc enim quod volito potest intelligi
deesse propter quod differtur, est proportio ipsius ad finem; sicut voluntas
hominis differt sumere medicinam, quando medicina non est proportionata
sanitati hominis; et sic dico quod ipsi universo quod fieret ab aeterno, deerat
proportio ad finem, quae est voluntas divina: hoc enim voluit Deus ut haberet
esse post non esse, sicut natura ita et duratione; et si ab aeterno fuisset, hoc
sibi defuisset; unde non fuisset proportionatum divinae voluntati quae est finis
eius.
Et quia ad rationes in contrarium factas, quas dixi demonstrationes non esse,
inveniuntur Philosophorum responsiones; ideo quamvis verum concludant, ad
eas etiam respondendum est, secundum quod ipsi Philosophi respondent, ne alicui
disputanti contra tenentes aeternitatem mundi ex improviso occurrant.
Ad primum ergo dicendum, quod sicut dicit Commentator in lib. de substantia
Orbis, Aristoteles nunquam intendit quod Deus esset causa motus caeli tantum,
sed etiam quod esset causa substantiae eius dans sibi esse. Cum enim sit
finitae virtutis, eo quod corpus est, indiget aliquo agente infinitae virtutis, a quo
et perpetuitatem motus habeat, et perpetuitatem essendi, sicut motum et esse.
Non tamen ex hoc sequitur quod praecedat duratione: quia non est dans esse
per motum, sed per influentiam aeternam, secundum quod scientia eius est
causa rerum; et ex hoc quod scit ab aeterno et vult, sequitur res ab aeterno esse;
sicut ex hoc quod sol est ab aeterno, sequitur quod radius eius ab aeterno sit.

Torna all'inizio