Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 56


inauditam audientes, universi coram imperatore more solito astantes, vehementer admirati
sunt. Enim hoc Arnulfus ad honorem Romani imperii, excellentiae atque magnificentiae
regis Ottonis, totiusque Italiae fecerat. Tandem cum Arnulfus archiepiscopus magno
ducatu militum stipatus, quos pellibus martulinis aut cibelinis, aut renonibus variis et
hermelinis ornaverat, quibus imperator mirifice eum imbuerat, ab imperatore de filia eius
esset securus, et ipse ante faciem eius solus, astantibus multis episcopis et aliis summae
magnaeque dignitatis, quibus ante praesentiam imperatoris sedere non licet, super
cicotergitronum sederet, multis per interpretem rebus sermocinatis, quod intus Arnulfus
erat foris apparuit. Interea imperator Arnulfum, ut secum venatum quasi ad depellendas
corporum gravitudines iret, precatus est. Arnulfus autem voce benigna, primo paululum
tacitus inter se cogitans ordinem episcopalem, in quibus exercere se debet, tandem dixit:
Ego enim, vobis si placet, qua hora meas venationes insequi solitus sum, meis armis meisque
militibus crastino die mediante ad vos veniens praeparatus ero.
At imperator, de
quibus armis quibusque militibus Arnulfus dixisset, minime per interpretem ipso balbutiente
intellexit. Veniens autem Arnulfus die statuta, episcopalibus indumentis ornatus cum
stola, sine qua numquam foris aut in civitate ullis negotiis intervenientibus aut perturbationibus
esse solitus fuit, et crisma, honorabilissimisque clericorum ordinibus vallatus, quos
secum tulerat, et tribus cum ducibus, honorandus pervenit ad imperatorem. Quo viso
imperator per multum inter se admirans, videns tantum virum in Dei opere religiosum,
sapientem, discretum atque benignum, aliquantulum quod de venatione dixerat verecundatus,
per omnia laudans atque magnificans ac graece sermocinando ipsum extollens
subsistit. Quod factum Graeci episcopi, archiepiscopi, sacerdotes perplurimum, quod eo
in tempore curiae insistebant, mirantes, erga Latinos tantam religionem minime fore
credentes, permultum beatum Ambrosium benedicentes dicebant: Decens et competens
ratio fuit, ut sicut nos beatus Ambrosius usque hodie divinis alit alimentis sacratissimisque
amonitionibus vel suos filios lacte et melle verbi divini informat, sic domnus Arnulfus, tanti
viri tantique patroni successor, suis nos exemplis modo colifizando informaret.
Interea imperator
et Arnulfus cum paucis episcopis in unum convenientes, ex secretis tractaverunt
consiliis. Moratus autem Arnulfus per tres fere menses apud imperatorem, gratia regis
adepta, serpentem aeneum, quem Moyses in deserto divino imperio admonitus coram
filiis Israel exaltaverat, imperatori quaesivit et habere meruit, et veniens in ecclesia sancti
Ambrosii ipsum exaltavit. De quo sanctus Ambrosius in Exameron: Et ipse sicut serpens
exaltatus, devorat colubres Aegyptiorum.
Demum multis et magnis donis ex auro et gemmis
dotatus, cum filia eiusdem, quam Romano imperatori traderet in coniugio, laetus et
hilaris fere usque ad portum Barianum pervenerat. Ecce enim ex improviso vox humana
regia, quam imperator cum ineffabili pondere auri et argenti Arnulfo et suae filiae donaverat,
dicens: Ottonem imperatorem Romanum mortuum esse, insonuit. At Arnulfus
vocem huiusmodi audiens, aliquantulum expavescens, viriliter universos exhortans voce
episcopali omnes intuens dixit: O fratres, vox enim haec fantastica ut nos terrefaceret
venit; vox est illius, qui protoplaustos decepit, qui Redemptorem nostrum olim bis terque
temptavit; de quo ipsa Veritas dixit: “mendax est ab initio et pater eius.” Cui aliquis
catholica imbutus fide fidem adhibere non debet. Itaque omnibus ambagibus omissis, ad
portum salutis velis dimissis accelerare festinemus.
Tandem cum in portu per tres dies
sederet, ut res erat in veritate compertum est. Propterea cunctis graviter congemescentibus,
magnis lamentis magnisque suspiriis Arnulfus et regis filia cum omnibus suis ad
patriam domum remeans separati sunt.
19. Rex autem Otto III. cum Romae castrum Crescentii, quod ipse contra imperium
suum erexerat opere mirifico constructum, per multos obsedisset annos, ad ultimum castrum
et ipsum Crescentium ingenio, non armis neque corporis viribus cepit. Quin etiam
ipsum Crescentium, nobili progenie ortum oculis turpiter evulsis, ad ultimum omnibus
membris detruncatis decapitari iussit. Post multum vero non tempus rex Otto cum gravi
aegritudine oppressus cruciaretur, et omnibus medicis, qui eius curiae atque praeceptis

Torna all'inizio