Boncompagnus de Signa: Cedrus

Pag 132


Liber.
A te postulo edoceri, qualiter veneno invidie toxicatis
qui me dicunt esse prolixum nimium et confusum debeam
respondere.
Auctor.
In chamo et freno maxillas eorum constringas, et dicas
quod Nilo probabiliter similaris, qui per rivulos adiacentes
diffusus aridas insulas et terras irrigat, easque facit uberius
germinare: et tamen alvei profunditas non mutatur.
Certum est, et rei effectus ostendit, quod dividi potes
in mille particulas, et ultra, quarum qvelibet humore doctrine
aridum cor irrigat et intellectus germen producit tamquam
rivulus a flumine derivatus.
Aquam tuam igitur divide in plateis, et noli curare
quid invidi referant, qui propter aliorum felicitates igne
inexstinguibili aduruntur, videntes quod lucem de fumo produxi,
et ambulantibus per errorum semitas rectitudinis itinera
demonstravi, nec ob aliud aliquorum errores perlegi
nisi ut per contraria viderem clarius veritatem.
Liber.
Aliqua mihi deesse videntur ad exibendam stili epistolaris
doctrinam.
Auctor.
Subtiliter considerasti que desunt. unde scias, et non
dubites, quod libros quos primitus edidi tuo dominio subiugavi,
considerans quod nichil in te de hiis que in illis
posui continetur. verum tamen sunt dispersi et per orbem
terrarum diffusi.
Liber.
Nunc autem librorum specifica vocabula, et doctrinas
in eis positas sub brevitate distingue.
Auctor.
Libri quos prius edidi sunt xi. quorum nomina hoc
modo specifico, et doctrinas que continentur in illis ita
distinguo.
Quinque nempe salutacionum tabule doctrinam conferunt
salutandi.
Palma regulas iniciales exibere probatur.

Torna all'inizio