| Tertio ex voluntate patientis: quia enim voluntarie patiebatur, ut satisfaceret
 pro peccato totius humani generis, ideo dolorem excedentem omnes alios dolores
 assumpsit. Similiter etiam dolor animalis, qui tristitia dicitur, qui erat in
 appetitu sensitivo, vel in ratione ut natura, ex his duobus ultimis habebat
 magnitudinem; et tertio ex turpitudine mortis, et ex dilectione vitae corporalis
 quae optima erat; et ex magnitudine eorum qui eum laedebant; et ex defectibus
 humani generis, quibus ex maxima caritate compatiebatur.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod potest inveniri passio alicuius sancti quae fuerit
 magis dolorosa quantum ad aliquid, vel quantum ad diuturnitatem, vel aliquid
 huiusmodi; sed non simpliciter, omnibus pensatis.
 Ad secundum dicendum, quod in Christo non refundebatur gaudium contemplationis
 in sensum, sicut in aliis accidit, ut dictum est.
 Ad tertium dicendum, quod innocentia patientis minuit quidem dolorem secundum
 numerum, quia non dolet de tot, sicut peccator, qui dolet de poena et de
 laesa conscientia; sed addit dolorem quantum ad intensionem poenae, per se
 loquendo, et inquantum apprehendit eam ut magis indebitam. Sed pueri non
 affliguntur de carentia divinae visionis, quia non est carentia alicuius eis proportionati,
 ut in 2 lib., dist. 33, qu. 2, art. 2, dictum est, cum gratiam non
 habeant, nec ex eis fuit quod non habuerunt.
 Ad quartum dicendum, quod recompensatio facit gaudium in ratione ut ratio
 considerata, quae apprehendit hoc malum in ordine ad aliud bonum; et inquantum
 gaudium eius refunditur in alias vires, secundum hoc mitigatur dolor aliarum
 virium. In Christo autem hoc non fuit; et ideo non sequitur.
 Ad quintum dicendum, quod sicut gaudium comprehensoris superat omne gaudium
 viatoris; ita dolor vel tristitia damnati superat omnem dolorem viatoris;
 unde cum Christus non assumpserit nisi dolorem viatoris, dolor damnati, sive
 quem habet quantum ad poenam damni, sive quem habet quantum ad poenam
 sensus, est maior quam fuerit dolor Christi: quia ille dolor facit damnatum
 miserum, quod absit ut de Christo dicatur. Sed dolor quem habet aliquis viator
 de peccato, non est tantus, quantus est dolor Christi: tum quia mitigatur ex spe
 veniae, tum quia non est tanta perceptibilitas dolentis, quamvis sit maius
 bonum amissum.
 Ad sextum dicendum, quod quamvis in Christo fuerit maior dispositio ad
 patiendum quam in Adam fuisset, tamen in eo etiam fuit maior sensus laesionis
 quam in Adam fuisset, et ideo maior dolor.
 Ad septimum dicendum sicut ad quintum.
 | 
 |