Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 102


Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod alicui toti potest convenire aliquid
dupliciter: vel ratione partis, sicut homo dicitur canus propter capillos; vel
ratione sui, quod scilicet ipsi toti primo convenit; et hoc est, ut in 6 Physic.
probatur, quod convenit toti, et omnibus eius partibus.
Universum ergo potest assumi dupliciter: vel ratione partis; et sic assumptibile
fuit, et assumptum est humana natura assumpta: vel ratione sui; et sic assumi
non potuit, quia non omnes partes eius assumptibiles erant, ut ex dictis patet.
AD OBIECTA
Ad primum ergo circa hoc obiectum dicendum, quod quamvis Deus sit causa
universalis, est tamen maxime simplex; et ideo cum eo magis convenit universalis
effectus unitus, scilicet humana natura, in qua omnes naturae congregantur
quodammodo, quam effectus universalis non simpliciter unitus, sicut est
universum, ex cuius partibus non efficitur unum simpliciter, cum remaneant
distinctae in actu.
Ad secundum dicendum, quod non decet in omnibus partibus universi eamdem
perfectionem esse; et ideo magis congruum fuit ut una parte universi assumpta,
in totum universum perfectio redundaret.
ARTICULUS 2
Utrum Filius Dei humanam naturam assumere debuit
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Filius Dei humanam naturam assumere debuit in omnibus suppositis
humanae naturae. Quia, ut Damascenus dicit, quod
est inassumptibile est incurabile. Sed humana natura curabilis est in omnibus
suis suppositis. Ergo in omnibus assumi debuit.
2. Praeterea, bonum est diffusivum et communicativum sui, ut ex Dionysio patet.
Cum ergo Deus sit summe bonus, et maxime in Incarnatione
suam bonitatem ostenderit, videtur quod naturam quae assumptibilis erat, communiter
in omnibus suis suppositis assumere debuerit.
3. Praeterea, Christus venit ad satisfaciendum praecipue pro peccato naturae,
quod per unum hominem in mundum intravit. Sed id quod naturae secundum se
debetur, debetur communiter et aequaliter in omnibus suis suppositis. Ergo
Filius Dei naturam humanam in omnibus suis suppositis assumere debuit.
4. SED CONTRA, Filius Dei ad hoc carnem assumpsit, ut pro nobis satisfaciendo
principium humanae salutis esset. Cum ergo principium in quolibet genere
unum inveniatur, videtur quod in uno tantum supposito humanam naturam
assumere debuit.

Torna all'inizio