Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 100

Ep. 40


Gregorius episcopus seruus seruorum Dei clero, vicecomiti
Aymerico, nec non uniuerso populo Narbonensi.
Apostolicam benedictionem libenter mandaremus si in apostolicae
sedis reatum incurrisse uos non cognosceremus. Verum,
ubi ab eadem uos resipuisse excommunicatione cognouerimus
et archiepiscopalem patri uestro Dalmatio obedientiam exhibere,
benedictionem beati Petri mandabimus. Sicut nouit prudentia
uestra, inimicus humani generis ecclesiam uestram malis et
simoniacis pastoribus inuasam quasi ius proprium longo tempore
possedit. Sed condolentes necessitati ac periculo uestro, bonum et
legalem pastorem uobis praeficiendum censuimus, non aliunde
sed per ostium, id est per Christum, intrantem. Qui enim aliter,
id est sine Christo, ingrediuntur, fures sunt et latrones, ad hoc
constituti, ut gregem dominicum mactent et perdant. Hic itaque,
apostolicae sedis benedictione et auctoritate confirmatus, per
exemplum laudandae conuersationis suae et documentum praedicationis
quidquid culpa et iniuria malorum pontificum inter uos
commissum est, Deo auxiliante, poterit corrigere uosque bonus
pastor summo pastori deuotissime commendare. Admonemus itaque
prudentiam uestram ut eum quem legaliter ecclesia Romana
uobis constituit honeste et cum beneuolentia recipiatis et ei
sicut spirituali patri et archiepiscopo obedientiam et reuerentiam
impendatis, memores dominici sermonis fideles suos commendantis:
"Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit."
Neque enim uos ignorare uoluimus quod si quis uestrum, quod
non speramus, obedientiam sibi contradixerit, iram Dei et uindictam
beati Petri ad periculum suum prouocabit; et sententiam

Torna all'inizio