SED CONTRA, per claves Ecclesiae remittitur poena temporalis. Sed claves
Ecclesiae virtutem habent a passione Christi. Ergo per passionem Christi tollitur
poena temporalis.
Praeterea, Deus non punit bis in idipsum: Naum, 1. Sed Deus posuit in Christo
iniquitates omnium nostrum, dum ipse dolores nostros portavit; Isai. 53. Ergo
nos a poena temporali per suam passionem liberavit.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod poena aeterna dicitur per
oppositum ad vitam aeternam; unde poena per quam vita aeterna privantur,
dicitur poena aeterna. Homo autem vitam aeternam amittere potest dupliciter:
scilicet per peccatum naturae, scilicet originale, cuius poena est carentia visionis
divinae, et per peccatum personale actuale, scilicet mortale.
Poenam igitur aeternam, secundum quod ex originali consequitur, omnes incurrerunt:
sed quidam secundum reatum tantum, sicut qui adhuc vivebant in
carne: quidam autem secundum experientiam illius poenae, sicut qui iam mortui
erant. Similiter etiam poenam aeternam quae debetur peccato actuali, non
omnes incurrerunt; sed quidam, vel quantum ad reatum tantum, sicut existentes
in mortali, vel quantum ad experientiam, sicut damnati.
Christus igitur per passionem suam a poena aeterna quae debetur originali,
quod omnes contrahunt, dupliciter absolvit: scilicet auferendo reatum quantum
ad illos qui participes efficiebantur redemptionis eius, et adhuc vivebant; et
auferendo poenam quantum ad illos qui mortui erant: ab omnibus quidem
quantum ad sufficientiam; sed quantum ad efficientiam ab illis in quibus nullum
inveniebatur. Sed a poena debita mortali actuali dupliciter absolvit: uno modo,
praebendo auxilium, ne aliquis reatum illum incurreret; alio modo, praebendo
etiam medicamenta quibus reatus posset auferri ab illis qui in se vim passionis
eius receperunt. Sed quod a poena illa iam actualiter suscepta aliquis liberetur
esse non potest: quia non est in statu viatoris, ut gratiam et caritatem suscipere
possit, per quam vis passionis Christi in homines transfunditur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod poena aeterna non solum dicitur poena inferni,
in qua sunt damnati, a qua non potest esse redemptio (quia illi nec gratiam
habent nec gratiae capaces sunt, ut possit eis continuari passio Christi), sed
dicitur poena aeterna etiam limbi, in quo erant sancti patres, a qua poterat esse
redemptio propter gratiam et caritatem quae in illis sanctis erat per quam eis
Christi passio continuabatur.
|
|