maxime pro victualibus eis prestandis remanere non posse
putabant; dicentes etiam, quod oporteret Mediolanenses
iterum de ipsa civitate exire, si Laudenses eis alimenta non
preberent ac alias civitates prebere eis non dimitterent, quod
nullo modo facerent, si eorum discordiam haberent; insuper
etiam putantes, quod, si imperator a Roma cum suo exercitu
rediens in ipsa civitate tractaret, amplius Mediolanenses
succurrere non possent nec ipsi sine eorum decursu et
maxime victualium manus imperatoris effugere valerent;
dicentes insimul, quod si imperator Laude civitatem intraret,
quoniam natura civitas fortissima est et bene munita menibus,
totam Longobardiam adhuc acquirere sueque dicioni,
sicut et antea fuit, penitus subiugare. His itaque et aliis
multis verbis in colloquio habitis, ibi statim communicato
consilio exercitum tam peditum quam equitum, prout magnum
colligere ac facere poterant, cum navibus etiam aliisque machinis,
que ad bellum peragendum civitatemque capiendam
necessarie fuerant, super Laudenses indixere.
Postremo namque alios legatos nobiles ac sapientes adhuc
iterum Laudensibus miserunt, qui eadem verba, que et primi
et secundi legati dixerant, a Laudensibus postularent ac
genu fiexi eos rogarent, quatenus pro Dei amore et eorum
servicio atque tocius Longobardie honore et sustentacione cum
eis fedus inirent concordiamque ac pactum, sicut eis pluribus
vicibus iam per alios etiam legatos mandaverant, in perpetuum
facerent; quod si hoc facere renuerint, sciant quoque omnes
predictas civitates cito cum omni exercitu, quem unquam
colligere aut habere poterunt, procul dubio super eos esse
|
1
5
10
15
20
25
|