adhuc certant et pro eis obsecrant; ipsi nos defendunt, ipsi cu-
stodiunt, protegunt et claris inter nos miraculis coruscant.
Inter quorum classes noster gloriosus et mirabilis fulget
coronatus sanctissimus Iuuenalis. O quam predicandus,
quantum amandus, qui in tantum suam dilexit Ecclesiam, ut
multis suppliciis superans triumpharet; apte sibi commissum
thronum decorans, secum prouexit credentes ad astra polo-
rum. Igitur beatus Iuuenalis, non solum dum in hoc erum-
noso deguit euo, uerum et post liberam eius ad ethera euola-
tionem, cum pro suis exulauit et iterum martyrium portauit,
pro suis fleuit, ingemuit, sanguinem fudit et in exilium quasi
pietatis causa portatus est, in tantum suas oues diligens. Ne
frustraretur a tali patrono, cum eximio honore ad Narniam est
reductus, adiuuante Domino, per eius auxilium et orationem
uenerabilium clericorum postulationemque nobilium populo-
rum prefati loci. Qualiter translatus reuersusque fuerit, se-
riatim retexere, quantum est licitum, curamus.
Prisca namque excidia Narniae recolimus, qua legitur,
quia de eis non est relictus uel unus, qui nuntiaret mortem
ceterorum; nunc uero rediuiua fuit, et non est dimissus nec
unus illesus. Prius euenit, quia offenderunt regi terreno;
nunc accidit, quia inpigerunt in Christum Deum.
Contigit autem, ut quidam potens et nobilis atque Tu-
sciae marchio nomine Aldebertus, causa obsequii summi pre-
|
|