Lanfrancus Ticinensis: In omnes epistulas Pauli commentarii, cum glossula interiecta

Pag 162


viderunt. Sapientes illi magni, arguti disputatores
omnino ignoraverunt; hoc est mysterium quod absconditum
fuit a saeculis in Deo.
6. AMBROS. Sed loquimur Dei sapientiam . Abscondita
est ergo sapientia Dei, dum non in verbis, sed
in virtute est, non humana ratione possibilis, sed
spiritus efficacia credibilis.
7. LANFR. In mysterio . Exponendo mysteria Veteris
Testamenti, in quibus Christum figuratum fuisse
asserimus.
8. AMBROS. Quam nemo principum . Principes
hujus saeculi, non solum homines accipiendi sunt,
sed et ii adversus quos nobis colluctatio est, qui
sciebant esse Christum in lege promissum; mysterium
tamen ejus, quo Filius Dei est, nesciebant.
9. LANFR. Nemo principum , etc. Probat quia
nemo principum, quia scriptum est. Item, quia non
cognoverunt, quia hi qui diligunt eum tantum. Nam
nos, quod est nobis autem revelavit. Probat quia
revelavit, nam per Spiritum, etc. Et hoc probat,
quia nos accepimus Spiritum, etc. quod est, sed
Spiritum qui ex Deo est, etc. Et probat quia Spiritum
Dei acceperit: quia non accepimus spiritum
hujus mundi.
10. AUGUST. ( ex lib. I De Trin. , c. 13). Nunquam
Dominum gloriae
. Ex forma servi crucifixus est,
talis enim erat illa susceptio quae Deum hominem
faceret, et hominem Deum. Quid tamen, propter
quid, et [quid] secundum quid dicatur adjuvante
Domino, prudens et diligens et pius lector
intelliget.
11. LANFR. Quod oculus non vidit . Probat quod
superius dixit: Nemo principum hujus saeculi cognovit .
Sapientiam enim Dei, id est, Dominum Christum,
quae diligentibus eum in praemium praeparata
est, nec oculus vidit, etc. Habet autem scriptum in
Isaia sic: Oculos non vidit, Deus, absque te, quae
praeparasti diligentibus te
.

Torna all'inizio