papam ad se venire iubens, honorifice suscepit ac remisit; quem prostratus in terra pro suis peccatis intercedere rogans, cuncta eius ecclesie privilegia renovavit. Qui cum exercitum in Ponto mitteret ad comprehendendum Phylippicum, quem ibi religaverat, multum eum eisdem venerabilis papa prohibuit, ne hoc facere deberet, sed tamen inhibere non potuit.
[50.] Conversus omnis exercitus ad partem Phylippi, fecit eum ibidem imperatorem, reversusque cum eo ad Constantinopolym pugnavit contra Iustinianum ad duodecimum ab urbe miliarium et victo atque occiso Iustiniano, regnum suscepit Phylippicus.
[51.] Hoc quoque tempore mortuo Agathone patriarcha, qui ecclesiam Gradensem rexerat annos decem, huic successit Christoforus. Circa hec tempora Iulianus Altinensis episcopus mortuus est, qui ecclesiam rexerat annos quadraginta et octo. Huic successit Deusdedi episcopus, qui sancte Dei genitricis ecclesiam devotissime componere variisque marmoribus condecorare perfecerat.
[52.] At vero Phylippicus, qui et Bardanis dictus est, postquam imperiali dignitate confirmatus est, Cyrum, de quo dixeramus, de pontificatu eiecto, ad gubernandum monasterium suum Pontum redire precepit. Hic Phylippicus Constantino pape litteras pravi dogmatis direxit, quas ille cum apostolice sedis concilio respuit; et huius rei causa fecit picturas in porticu Sancti Petri, qui gestas sex sanctarum synodorum universalium retinent. Nam et huiusmodi picturas, cum haberentur in urbe regia, Phyilippicus iusserat auferri. Statuit populus Romanus nec heretici imperatoris nomen aut chartas aut figuram solidis susciperent. Unde nec eius effigies in ecclesia introducta est, nec nomen ad missarum sollempnia prolatum.
|
|