Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 218


octoginta quattuor columnae, explicatae in Arte magna. In ipsa
tabula T significat, quod litterae, quae sunt a parte ante T, sunt de
prima figura; et quae sunt post T, sunt de secunda figura.
Per ipsam tabulam intellectus est ascensiuus et descensiuus.
Ascensiuus est, quia ascendit ad priora et generaliora. Descensiuus
est, quia descendit ad posteriora et particularia. Adhuc est
copulatiuus, eo quod copulat columnas; sicut columna B C D
copulatur cum columna C D E; et sic de aliis.

Torna all'inizio