Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 50


naturae, quo tempore multi (lumine naturalis rationis non obstante) in pessimos
errores idolatriae prolapsi sunt, et in nefandissima opera. Defectus autem
virtutis proprie innotuit homini tempore legis scriptae: quia tunc per legem eruditus,
nondum tamen peccati iugum excutere potuit. Et ideo oportuit quod post
ista duo tempora quasi praeparatoria Deus homo fieret, ut in solo Deo spes
salutis haberetur.
Secunda ratio est, quia naturalis ordo est ut ab imperfecto ad perfectum veniatur.
Perfectissimum autem in operibus Dei est ipsa Incarnatio, per quam creatura
Deo unitur in unitate personae; et ideo oportuit ut non in principio humani
generis, sed postmodum versus finem saeculorum compleretur, ut sic prius esset
quod animale, est, deinde quod spirituale est, 1 Corinth. 15. Et hanc causam
Augustinus assignat in lib. 83 Quaestionum, quaest. 42, dicens: «Sicut absurdus
esset qui iuvenilem tantum vellet aetatem esse in homine; evacuaret enim
pulchritudines quae ceteris aetatibus suas vices atque ordines gerunt; sic
absurdus est qui ipsi universo humano generi unam aetatem desiderat; nam et
ipsum, tamquam unus homo, suas aetates agit; nec oportuit venire divinitus
magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur, nisi in tempore iuventutis».
Et ideo Apostolus ad Gal. 3, dicit, homines sub lege quasi sub paedagogo
parvulos custoditos, donec veniret qui per Prophetas promissus erat.
Tertia ratio est, quia distantia a principio facit debilitatem in effectu: unde et
propter longe distare a principio, aliquae res perpetuum esse non possunt retinere,
ut maneant semper eaedem secundum numerum. Unde si hoc maximum
remedium Incarnationis in principio saeculorum fuisset, procedente tempore,
effectus eius in homines minus carus fuisset, refrigescente caritate: et ideo a
principio generis humani indita est mentibus hominum lex naturalis, per quam
homines Deo subiecti essent: postmodum vero invalescente consuetudine peccatorum,
lex naturalis adeo tenebrata est in pluribus, ut iam non videretur ad
regimen humani generis sufficere; et ideo tunc additum est aliud remedium, scilicet
vetus lex, et ea quae ad ipsam pertinent: qua etiam processu temporis in
hominum cordibus debilitata, oportuit aliud perfectius remedium per Incarnationem
apponi usque ad tempus illud, cum multorum caritas refrigescet, et tunc
succedet per secundum adventum visio fidei, et status gloriae statui praesentis
ecclesiae: et ideo dicit Dionysius, 3 cap. caelest. Hierar., quod sicut se habet
hierarchia legis ad nostram hierarchiam, ita se habet nostra ad caelestem.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod est triplex perfectio, scilicet naturae, gratiae,
et gloriae. Perfectio autem naturae est quae fuit in principio saeculorum; perfectio
vero gloriae erit in fine saeculorum: et quia perfectio gratiae media est
inter utramque, ideo Christus, per quem gratia facta est, circa medium saeculorum
venit: unde dicitur Habac. 3, 2: «In medio annorum notum facies».

Torna all'inizio