Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 136


Ergo uidete quantis generibus potens est sermo Christi
uniuersa conuertere. Deinde ipse dominus Iesus testificatur nobis,
quod corpus suum accipiamus et sanguinem. Nunquid debemus
de eius fide et testificatione dubitare?
Item in vi.to de
sacramentis, quod et superius dictum est: Sicut uerus est dei filius
dominus noster Iesus Christus non quemadmodum homines
per gratiam, sed quasi filius ex substantia patris, ita uera eius
caro est sicut ipse dixit, quam accipimus, et uerus eius sanguis
est, quem potamus. Sed forte dicas quod dixerunt tunc temporis
etiam discipuli Christi audientes dicentem: Nisi quis manducauerit
carnem meam et biberit sanguinem meum, non manebit
in me nec habebit uitam eternam. Forte dicas: Quomodo uera?
Qui similitudinem uideo, non uideo sanguinis ueritatem. Primo
omnium dixi tibi de sermone Christi, qui operatur ut possit mutare
et conuertere genera instituta nature. Deinde ubi non tulerunt
sermonem Christi discipuli eius, audientes quod carnem
suam daret manducare et sanguinem suum daret bibendum, recedebant.
Solus autem Petrus dixit: Verba uite eterne habes et
ego a te quo recedam? Ne igitur plures hoc dicerent, ueluti quidam
esset horror cruoris, sed maneret gratia redemptionis, ideo
in similitudine quidem accipis sacramentum, sed uere nature
gratiam uirtutemque consequeris. Ego sum inquit panis uiuus
qui de celo descendi. Sed caro non descendit e celo, hoc est carnem
in terris assumpsit ex uirgine. Quomodo ergo descendit panis
e celo et panis uiuus? Quia idem dominus noster Iesus Christus
consors est diuinitatis et corporis. Et tu qui accipis carnem,
diuine eius substantie in illo participaris alimento
. Item in
epistola ad Hireneum: Queris a me cur dominus deus manna
pluerit populo patrum, et nunc non pluat. Si cognoscis pluit, et
cotidie pluit de celo manna seruientibus sibi. Et corporeum quidem
illud manna hodie plerisque in locis inuenitur, sed nunc

Torna all'inizio