fideiussorem non dederit idoneum, tunc ponatur in carceren non  
obstante dicta promissione. Illi vero qui sunt digni pena sanguinis  
et qui non possunt satisdare ut supra et ipsa de causa in carceribus  
detenti essent, solvant pro qualibet nocte pro custodia, secundum  
morem antiquum imperiales .VL.; quicunque vero curlatus fuerit et  
inventus fuerit culpabilis solvat pro eorum labore curlatoribus  
soldos quinque imperialium et, si non inventus fuerit culpabiliis,  
nichil solvat; quicumque etiam inferiatus fuerit pro aliquo delicto,  
si fuerit culpabilis, ut supra solvat pro inferiatura et differiatura  
soldos tres et non ultra. 
LXVI. QUOD MULIER DOTATA DE BONIS PATERNIS VEL  
MATERNIS NON SUCCEDAT CUM FRATRIBUS ET EISDEM  
BONIS. 
ITEM quod si aliqua mulier dotata fuerit a patre vel a matre vel  
avo paterno vel a fratre de bonis comunibus sui et fratris vel a  
curatore dos ei assignata fuerit per aliquem predictorum, ut supra,  
sit in eo contenta, nec admittatur ab intestato ad successionem  
paternam vel maternam, herede masculo descendente vel agnato  
existente et de cuius successione agitur. Ad successionem vero  
fratris intestati sine liberis mortui, aliis fratribus masculis vel fratre  
existentibus, similiter non admittatur dotata ut supra. 
LXVII. DE IURAMENTO CALUMPNIE. 
ITEM quod actor et reus in iuditio iuramentum calumpnie  
compellantur prestare per castellanum vel eius vicarium et offitialem,  
si per partem alteram fuerit requixitus. 
LXVIII. DE TESTIBUS QUI DEBENT INTERESSE  
TESTAMENTIS. 
ITEM quod quilibet testabilis seu habilis ad testamentum  
faciendum testari possit coram quinque testibus notis et  
cognoxentibus testatorem, inter quos etiam notarius computetur.
  |  
  |