Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 142


Grecos ut a bello discederent fuga lapsi. Sed ille due acies que cum
Philitoas uenerunt ad bellum Troyanorum uota contendunt et
preualere non sinunt. Quare prelio sic feruente, Philitoas in Hectorem
irruit, lanceam suam fregit in illum. Sed Hector sua lancea illum in sua
uirtute percussit sic quod ipsum letaliter uulnerauit
et deiecit ab equo, qui semiuiuus preceps peruenit inter pedes
equorum.
Tunc superuenit ex parte Grecorum Huners cum acie sua in
copiosa multitudine pugnatorum et Vlixes cum suis, qui de Turcia
bella gerere didicerunt, item et rex Humelinus. Qui omnes reges
Grecorum secum x milia militum ad prelium adduxerunt. Quid
potuerunt ergo Troyani, cum quasi die illo omnes conuenissent
eorum acies in conflictu et qui multo labore lassati uix alios offendere
et uix se defendere facultatem integram non habebant? Sed
Paris interim cum illis de Persia superuenit ex parte dextera, se in
bellum inmisit, et irruens in regem Frisie, sobrinum Vlixis, ipsum
in suis uiribus interemit. De cuius morte ualde tristati sunt Greci.
Vlixes autem, cupiens sobrini sui mortem ulcisci, in Paridem irruit
furibundus, et nitens ipsum cum lancea sua percutere sic potenter
equum Paridis uulnerauit quod mortuus in terram cecidit et per consequens Paris, eius assessor. Verum Troylus, qui insistentem contra
Paridem uidit Vlixem, statim irruit in eundem, et nudato ense sic
potenter percussit eundem in capite quod, fracta eius casside
uiriliter et disrupta, squame lorice sue sic in eius fronte grauiter
inheserunt quod infixe fronti totam eius faciem sanguineis riuulis
cruentarunt. Vlixes uero firmus in equo persistit et Troylum, qui
iuxta ipsum eum offendere nitebatur, cum ense suo in facie uulnerauit.
/*
Tunc fuissent reuera Troyani terga dare coacti nisi ille fortissimus
Hector cum fratribus suis, Troilo, Paride, Deyfebo, necnon et aliis
suis fratribus naturalibus viriliter restitissent. Toto enim illo die
Hector hinc inde discurrens a propria acie sua quam sibi deputauerat
ex Troyanis bellando discesserat, aciem ipsam sine ductore relinquens.

Torna all'inizio