: Rationes dictandi

Pag 25


narratio :
nostis enim parentum data, quam exigua sint , quam rara,
quamque impropriosa. qui cum pauca direxerint, mulla fuisse deputant,
et superflua meditantur , ignorantes. uidelicet litterarum
studiis applicatum quid opus sit, solummodo dies et tempora
metientes, et mei labores inualidos nulla ratione preuidentes .
Item diligenter considerandum est, quod multociens
multiplicem narrationem sequitur simplex peticio, uel simplicem
narrationem multiplex peticio comitatur, uel simpliciter
utraque uel multipliciter statuitur.
Cum autem peticio multiplex multiplicem sequitur narrationem,
si singula peticionis membra de singulis narrationis
membris dependeant, possunt utique intermixte tractari, hoc
modo:
pars narrationis:
audiuimus in propatulo, et certis quibusdam indiciis fidem tribuimus,
Rogerium Apulie tyrannum contra Beneuentum arma mouisse,
et quasdam iam castrorum fortissimas munitiones ad sui certaminis
presidium occupasse .
pars peticionis:
unde siquidem fidelitatem tuam exposcimus, ut ei pro uiribus
armatus occurras et uniuersis quibus poteris te illi rebus obicias.

alia pars narrationis:
similiter accepimus, Anconitanos ad ipsius federa conuersos sue
ciuitatis curam eius nefandissimo imperio conmisisse .
alia pars peticionis:
pro quo etiam rogamus obnixe, ut huius rei ueritate conperta uel
eos ad nostre fdelitatis constantiam reuoces, uel sicut perfidos et
romani hostes imperii eos iudices corripias et expugnes .
Et sic in uniuersis similibus quantumlibet progredi
conuenienter licebit. uel positis omnibus membris narrationis
omnia peticionis membra continenter ponantur, ut dictantis
placebit arbitrio.
XII.
De constitutione epistole.
His ergo de epistole partibus conpendiose tractatis,
ad eius constitutionem ueniamus.
Ad cuius tamen euidentiam prius considerandum est,
in omni dictaminum genere tres esse distinctiones , quas
utique et ratio probat et bene legentis iudicium.
Quarum uidelicet prima uocatur suspensiua, alia constans,
tercia finitiua.
Suspensiua siquidem ea dicitur, qua uidelicet audita
auditoris animus quasi suspenditur et adhuc aliud audire
prestolatur. et est semper acuto accentu pronuncianda.

Torna all'inizio