et episcoporum et presbyterorum, diaconorum et tocius cleri et populi Romani, sicut dicitur, imperatori
Ottoni remisit et sibi suisque successoribus concessit et largitus est, ut regnum Ytalicum
ab inimicis liberaret in perpetuo veneremur. Et de gestis, que fuerunt eodem
tempore, recurre ad cronicam Benedicti pape V, et omnia invenies.
LXXXXIIII. De Ottone secundo imperatore.
Anno Domini DCCCCLXVI. secundus Otto regnavit apud Romanos an. XXVIII. Cuius temporibus
Leoni pape successit Iohannes, qui deprehensus et captus a Rofredo et Petro prefecto
et cet., ut in cronica Iohannis pape XIII. invenies.
LXXXXV. De imperatore Ottone tercio.
Anno Domini DCCCCLXXXXIIII. Otto tercius regnavit apud Romanos an. VI. Cuius temporibus
terremotus per X dies totam Ytaliam agitavit. Et si vis aliud scire, require cronicam
Iohannis pape XIIII, et ibi omnia invenies.
LXXXXVI. De Henrico Claudo duce Noricorum.
Anno Domini MI. defunctis Ottonibus absque heredibus Henricus Claudus dux Noricorum, id
est Baguariorum, eligitur a principibus; qui regnavit an. XXIII, imperavit an. X; qui anno
MXIIII. imperator factus est, qui multa prelia vicit, qui aput Bavenpergam cathologo
sanctorum anumeratus est. Cuius temporibus Silvester papa secundus; cui successit Iohannes
papa XVIIIus, et post eum successit alius Iohannes papa XIX, et postea Sergius
papa quartus, et postea Benedictus papa substituitur VIII. Quo rursus eiecto Gregorius substitutus
est, quem imperator Henricus deposuit et ultra montes transportavit, et Clementem substituit.
Huius Henrici capellanus fuit nomine Landulfus Cremonensis episcopus, qui monasterii sancti Laurencii
et Cremonensis populi fuit accerimus persecutor. Quocirca populus eum de civitate eiecit et palacium
turibus et dupplici muro muratum destruxit. Proinde, licet episcopio multa cunquisierit, tamen
multa per superbiam et inerciam perdidit.
LXXXXVII. De Henrico secundo.
Anno Domini MXIII. Henricus secundus, qui imperavit an X; sub huius tempore
fuit fames valida et periculosa.
LXXXXVIII. De Conrado, qui successit Henrico secundo.
Anno Domini MXXVI. Conradus quidam dux Francorum successit Henrico secundo, qui
neptem sancti Henrici duxit uxorem et regnavit apud Romanos an. XIII; qui eodem anno
intravit Ytaliam. Cuius temporibus Clementi secundo successit Damasus secundus. Anno
Domini MXXXIII. apud Constantinopolim Michael successit imperium regnavitque IX
an.; et successit Michael nepos eius et regnavit an. IIII; nam evulsis oculis de regno a Theodora
imperatrice eiectus est; successitque Constantinus, Monarchus factus est, regnavit an. III. |
|