Astensis Poeta: Novus Avianus

Pag 152


Ingenium menti mala dat fortuna timenti:
ut qui mente vacet, taliter ille iacet.
Nec flat, nec spirat; corpus quater ursa regirat,
post quartum girum credit olere virum.
Hunc olidum credit sua nec ieiunia fregit,
nec penitus laedit, sed sua lustra petit.
Ut fera discessit (metuit quod uterque, recessit),
foedera qui fregit nil metuendo redit.
'Profer' ait 'verum, sodes, dulcissime rerum;
protulit ursa tibi si qua, referto mihi.'
Quem fera subvolvit, lacrimans tunc ora resolvit
et fractum foedus commonet esse scelus.
'Irrita verba ferae mens inscia debet habere,
sed quisquis sapiet corde tenus capiet:
cordis, ait, cura lege pauca, recollige plura,
abde sub arcano quae tibi verba cano:
quem socium noscas ad cuncta pericula poscas,
ne rursus deris dentibus esca feris.'

1



5




10




15


Torna all'inizio