Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 896


fugati, et quae sui iuris esse videbantur
invaserunt, Comitem expulerunt, et suae prophetiae,
(fuerat enim Pseudo propheta) locum
dederunt. Dixerat enim Quamdiu Comes fuero,
Monachi Sancti Clementis illum, quem desiderant
habere non poterunt. Ecce Comes non
est, laborent Fratres ad hoc, ut Ecclesia habeat
Pastorem sibi a Deo praedestinatum, qui
tanquam leo fortis in media inimicorum Dei
et Ecclesiae emittat rugitum, suae fortitudinis
signum.
1155.
XXXI. ABBAS LEONAS
Anastasius jam Deo vocante ad coelestia
regna migraverat, et Sedem Romanam
Adrianus Papa quartus tenebat, ad quem Fratres
Coenobii Sancti Clementis perrexerint apud
Bitervum, Pastorem, quem jamdiu necessarium
praeviderant, et Ecclesiae profuturum sperabant,
pro Dei amore et reverentia. Sancti Clementis
Domnum Leonatem, Ecclesiae Romanae
filium, et sui Monasterii Professum, ut eis
donaret, concederet, humiliter rogitaverunt.
Quorum petitioni Adrianus obviare minime
decrevit, imo statim congregato Cardinalium
coetu, quem petebant praefatum Leonatem eis
concessit, et quia non erat in praesentia, mandavit
ei, et quodammodo ad suscipiendum
onus coegit literis suis Domnus Papa, ut ad
Monasteriurn accederet, sedem a Deo sibi paratam
acciperet, curam gregis sibi commissi
ageret, inimicis Dei, et Ecclesiae viriliter resisteret,
et ita faceret, quod honor suus esset
Romanae Ecclesiae, quae eum a pueritia educatum
exaltare et sublimare desideraret. Quid
multa? Vocatus venit, invitus sibi injuctum
officium suscepit. Sicque factum est, ut Fratres,
qui ejus desiderio longo tempore fuerant
fatigati, Divino respctu acciperent ad quem
anhelabant. Facta est itaque ejusdem electionis
celebratio Dominicae Incarnationis anno
millesimo centesimo quinquagesimo quinto, Indictione
tertia.
In eo tempore tanta erat perturbatio populi,
maxime in hac regione, seditionis Comitis
Roberti de Lorotello, ut vix posset inveniri
aliquis locus immunis a proelio; tanta erat aviditas
in satellitibus spoliandi, quod non parcebant
alicui, non dico de secularibus, verum
etiam de illis; qui servitio Dei vacantes manebant
in Claustro.
Electus itaque Leonas, decimo die electionis
suae, cum pro quibusdam causis inimicaretur
filiis Berardi de Castellione, congregata
militum et peditum armatorum multitudine,
obsedit Bitorritum, et tamdiu mansit in obsidione,
donec Rainaldum Castelli Dominum et
Castellum cepit. Castellum tenuit in sua proprietate,
Rainaldum coegit jurare. Post haec
volens ire in Aprutium, quia noviter electus
nondum fuerat, susceptus per cuncta loca Monasterii,
et putans invenire fidem in fratrem
suum uterinum, commendavit totam terram Sancti
Clementis fratri suo Perronio, et post haec quo
praeordinaverat Aprutium tetendit, ibique pro
negotiis illis aliquandiu est moratus. Interim
Perronius frater suus cujus in custodia terram
Sancti Clementis posuerat, proditorie agens, Castellum
Belonianum depulsis custodibus occupavit
et tenuit, de fraude non erubescebat.
Cui cum electus revertens malum, quod fecerat,

Torna all'inizio