21.
< IORDANUS >
Venerabili viro et preclaro domino I. de Capua domini pape notario Iordanus
sancte Romane ecclesie vicecancellarius et notarius de laberinto abyssi
feliciter expediri. Pange lingua gloriosi prelium certaminis et tue tropheum
vernantis eloquencie. Dic triumphum nobilem qualiter Iohannes ille, cuius fama
illucescit Capue, in novo carcere penalis dictaminis tormentatur incendio. Ecce
quidem aperte sunt catharatte celi et rupti magni fontes abyssi, quia de polorum
archanis sapiencie mare prosiluit et venis terre scripturarum flumina
prodiere. Patefacti sunt namque thesauri scienciarum Iohannis de Capua et
de ventre ipsius aque vive dictaminum placentium effluxerunt. Aperuit os suum
et attracto facundie spiritu locutus est in excelso sublimia novumque cantavit
canticum cunctis audientibus admirandum. Eructavit cor eius eloquia grandia,
que velut tonitrua terrifica in vestris auribus sonuerunt; de labiis suis verba
exivere fulgurea, que sicut flammantes corruscaciones meis sensibus illuxere.
Sensi ea et obstupui contremuitque anima mea valde. Facta autem sunt verba
hec a Iohanne in deserto districte religionis et abstinencie segregate super Iordanum
affluenta Iordanis refectionis pocula cum gaudio haurientem, quia inundaverunt
super me litterarum tuarum impetuosi torrentes et in humilem mee
ruditatis maculam tumentes epistularum tuarum invehere procelle. Quid igitur
agam sub tam valida verborum tuorum influentium tempestate? Allisus namque
vehementi turbine tuorum sermonum de alto mari tui pectoris prorumpente
pavesco. Et unde veniet auxilium michi, quia impulisti me spiritu oris
tui et dictorum tuorum excelsa super me sicut elaciones fluctuum transierunt?
O quantum amari de tuo ad me fonte rivi decurrunt et quantum acetosas de
puteo cordis tui porrigis michi aquas, utpote qui potius sunt pocio et non
potus, quia non reficiunt, sed afficiunt; non saciant, sed sauciant; non refrigerant,
sed incendunt; exhauriunt, non restaurant; desiccant, non irrigant; amaricant,
non dulcorant. Ego autem lenitivis et recreativis indigeo, quoniam pongitivis
et afflictivis satis habundo. Status namque meus delectamentis non affluit
sed tormentis; status namque angustie vehementis cuncta mea solacia perimentis
et intrinsecus adimentis requiem mee mentis vimque mei animi graviter
opprimentis et corporis fortitudinem totaliter consumentis. Sum et eram
astrictus curie curarumque attritus omnibus honoribus subditus, prefectus
officiis et confractus serviciis, vigiliis mancipatus et vigilantiis maceratus, districtus
negociis et meditacione contractus raptusque cogitacionibus, occupatus solerciis,
absortus agendis, lassatus exerciciis, subductus penitus ociis et additus omnino
|
|