Petrus Damiani: Epistulae

Pag 329


legere, quod Deum negare. Si ergo is qui terrenum illud dogma didicerat,
ab eius compescitur usu, quanto magis qui necdum expertus est, ab eius
prohibetur accessu? Si ille cohibetur a notis, quanto caucius iste reprimendus
est a discendis. Discumbis, frater, ad mensam Dei, sufficiant tibi dapes
caelestis eloquii. Abice lolium, quod in vesaniam comedencium mentes
inebriat, suscipe frumentum, quod esuriencium animas sobria refeccione
confirmat. Nec fauces animae tuae vitalis escae fastidiant alimentum, sed
procul abiciant falsitatis ineptias et quisquilias vanitatum.
Omnipotens Deus, dulcissime fili, doctrina te suae legis erudiat, et cor
tuum verae sapienciae luce perfundat. Te de manibus tuis viventis hostiae
suscipiat holocaustum, et ad spiritalium proveat incrementa virtutum. Te
semper in se manere concedat, et invicem ipse in tuis visceribus delectabiliter
requiescat, et sicut est ipse pollicitus, tanquam palmes in vite nunquam
desinas pii operis germina pullulare. Amen.

118.


Torna all'inizio