Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 26


Praeterea, bonitas hominis in bonis operationibus consistit: unde ex eis laudatur.
Sed impossibile est semper agere, ut dicitur in lib. De somn. et vigil.,
nec sufficit ad laudem quod actus sit tantum in potentia: quia quod est in potentia
bonum, non est bonum simpliciter, sed secundum quid. Ergo indigemus
habitibus.
Praeterea, oportet quandoque ex impraemeditato bene agere. Sed hoc non contingit
nisi in eo qui habet habitum, sicut de forti dicit Philosophus in 3 Ethicor.
Ergo indigemus habitibus.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in omnibus quae habent regulam et mensuram,
eorum bonitas et rectitudo consistit in conformitate ad suam regulam vel mensuram;
malitia autem, secundum quod ab ea discordant. Prima autem mensura et
regula omnium est divina sapientia; unde bonitas et rectitudo sive virtus uniuscuiusque
consistit secundum quod attingit ad hoc quod ex sapientia divina ordinatur,
ut dicit Anselmus; et similiter est etiam de aliis secundis
regulis, quod in conformitate ad ipsas bonitas et rectitudo regulatorum consistit.
Sunt autem quaedam potentiae limitatae ad determinatas actiones vel passiones;
et secundum quod illas implent, regulae suae conformantur, quia per divinam
sapientiam ad talia sunt ordinatae. Et quia naturae inclinatio semper est ad
unum, ideo tales potentiae ex ipsa natura potentiae rectitudinem sufficienter
habere possunt et bonitatem; malitia autem in eis contingit ex defectu potentiae.
Potentiae vero altiores et universaliores, cuiusmodi sunt potentiae rationales,
non sunt limitatae ad aliquid unum vel obiectum vel modum operandi: quia
secundum diversa et diversimode rectitudinem habere possunt: et ideo ex natura
potentiae non potuerunt determinari ad rectum et bonum ipsarum; sed oportet
quod rectificentur, rectitudinem a sua regula recipientes. Hoc autem contingit
dupliciter. Uno modo ut recipiatur per modum passionis, sicut in hoc ipso
quod regulata potentia a regulante movetur. Sed quia in hoc quod aliquid patiatur
et nihil ad actum conferat, violentiae definitio consistit, ut patet in 3 Ethic.,
violentia autem et difficultatem et tristitiam habet, ut dicitur in 5 Metaph.;
ideo praedicta receptio rectitudinis non sufficit ad perfectam rectificationem
potentiae regulatae.
Oportet ergo ut alio modo recipiatur, scilicet per modum qualitatis inhaerentis,
ut rectitudo regulae efficiatur forma potentiae regulatae: sic enim faciliter et
delectabiliter quod rectum est, operabitur sicut id quod est conveniens suae formae:
et haec quidem qualitas, sive forma, dum adhuc est imperfecta, dispositio
dicitur; cum autem iam consummata est, et quasi in naturam versa, habitus
nominatur, qui, ut ex 2 Ethic., et 5 Metaphys., accipitur, est secundum
quem nos habemus ad aliquid bene vel male. Et inde est quod in
Praedicamentis dicitur dispositio facile mobilis, et habitus

Torna all'inizio