necessitas explicite cognoscendi vel propter doctrinam contrariam quae imminet,
vel propter motum dubium qui insurgit, tunc homo fidelis ex inclinatione
fidei non consentit his quae sunt contra fidem, sed differt assensum, quousque
plenius instruatur.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod explicare articulos fidei contingit
dupliciter. Uno modo quantum ad ipsorum articulorum substantiam, secundum
quod ipsos articulos distincte scit. Alio modo quantum ad ea quae in articulis
continentur implicite: quod quidem contingit dum homo scit ea quae articulis
consequuntur, et vim veritatis ipsorum articulorum, per quam possunt defendi
ab omni impugnatione.
Ad primam quidem explicationem totaliter tenentur omnes qui habent officium
docendi fidem sive ex gradu dignitatis, sicut sacerdotes; sive ex revelatione,
sicut prophetae; sive ex ministerio, sicut doctores et praedicatores: non autem
alii, quibus non incumbit officium docendi fidem: quia cum ipsi non habeant
nisi seipsos regulare, sufficit eis illos articulos cognoscere per quos possint
propriam intentionem dirigere in finem ultimum. Ad secundam autem explicationem
articulorum non tenetur aliquis totaliter ut sciat omnia explicare quae
in articulis de salute continentur: quia hoc non potest esse nisi in patria, ubi
ipsa articulorum veritas plene videbitur: sed unusquisque, cui incumbit officium
instruendi alios de fide, qui dicuntur maiores, tenetur tantum scire de ista
explicatione, quantum pertinet ad suum officium. Sed ad hanc explicationem
minores, quibus officium docendi non incumbit, non tenentur.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod non condemnantur simplices pro haereticis,
quia nesciunt articulos: sed quia pertinaciter defendunt ea quae sunt contraria
articulis; quod non facerent, nisi per haeresim fidem corruptam haberent.
Ad secundum dicendum, quod hoc ipso quod aliquis docendi officium assumit,
obligatur ad sciendum ea quae docere debet.
Ad tertium dicendum, quod maiores non dicuntur qui magis sciunt, sed quibus
incumbit officium docendi fidem; qui quandoque peccatis exigentibus minus
sciunt, quibus dicitur Oseae 4, 6: «Quia scientiam repulisti, repellam te et ego,
ne sacerdotio fungaris mihi». Nec tamen ex scientia quae ab eis exigitur, aliquod
incommodum reportant, quia habere scientiam eis est honorificum.
Solutio IV
Ad quartam quaestionem dicendum, quod illi quibus incumbit officium docendi
fidem, sunt medii inter Deum et homines; unde respectu Dei sunt homines, et
respectu hominum sunt dii, inquantum divinae cognitionis participes sunt per
scientiam Scripturarum, vel per revelationem, ut dicitur Ioan. 10, 35: «Illos
|
|