Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 53


terminari, suis plurima largiri, ampliora promittere, primus et frequentior adesse, nihil intentatum
relinquere. Machinamentis itaque et scalis ad muros transcendendos artificiosissime
compaginatis, dux hortos cum trecentis militibus latenter ingressus, ex altera parte, qua
videlicet navalis exercitus adjacebat, urbem infestare, fratremque a parte, qua erat, haud
secus agere perdocuerat. Illi, signo dato, quo edocti erant, haud perficere segnes, magno
sonitu irruunt. Urbs tota, in arma ruens, quae strepitu tumultuantium deterrebatur, defensioni
accelerando grassatur. A parte, qua minus cavebant, incaute vacuatur; a Guiscardensibus,
scalis appositis, murus trascenditur. Urbs exterior capitur; portae ferro sociis ad ingrediendum
aperiuntur. Dux et comes cum omni exercitu infra muros hospitantur.
Panormitani delusi, hostes a tergo infra muros esse cognoscentes, in interiori urbe refugium
petendo, sese recipiunt. Nox tumultum diremit. Proximo mane primores, foedere
interposito, utrisque fratribus locutum accedunt, legem suam nullatenus se violari vel relinquere
velle dicentes, scilicet, si certi sint, quod non cogantur, vel injustis et novis legibus non
atterantur. Quandoquidem fortuna praesenti sic hortabantur, urbis deditionem facere, se in
famulando fideles persistere, tributa solvere: et hoc juramento legis suae firmare spopondunt.
Dux comesque gaudentes, quod offerebatur libenter suscipiunt, anno Dominicae incarnationis
MLXXI. Adepti, prius illius Scripturae fideles imitatores dicentis: Primum quaerite
regnum Dei, et omnia adjicientur vobis
, ecclesiam sanctissimae Dei Genitricis Mariae,
quae antiquitus archiepiscopatus fuerat - sed tunc ab impiis Saracenis violata, templum superstitionis
eorum facta erat - , cum magna devotione catholice reconciliatam, dote et ornamentis
ecclesiasticis augent. Archiepiscopum, qui, ab impiis dejectus, in paupere ecclesia
sancti Cyriaci - quamvis timidus et natione graecus - , cultum Christianae religionis pro
posse exequebatur, revocantes restituunt. Deinde vero, castello firmato et urbe pro velle
suo disposita, dux, eam in suam proprietatem retinens, vallem Deminae caeteramque omnem
Siciliam adquisitam et suo adjutorio, ut promittebat, nec falso adquirendam fratri de se
habendam concessit.
XLVI.- Cum ista geruntur, Serlo, filius Serlonis, nepos videlicet utrorumque principum
istorum - cuius in praecedentibus mentionem fecimus - , apud Ceramum morabatur ad
tuendam provinciam ab incursionibus Arabicorum, qui apud Castrum- Johannis ea tempestate
morabantur, a duce et comite sic jussus. Nam et medietas totius Siciliae, ex consensu ducis
et comitis, suae sorti Arisgotique de Puteolis, inter se dividenda, cesserat, eo quod hic quidem

1



5




10




15




20




25




30
Torna all'inizio