Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 84


in celo quam in terra. Fortasse autem ab eo nomine, quod non est aliud
datum hominibus sub celo, in quo oporteat salvos fieri, id est a nomine
Patris quod est Filius nominari potest usia sicut est. Sed quis novit illud
nomen, aut quis suo ore protulit illud, ad quid significandum, cum
sit pax Dei que exsuperat omnem sensum? Sed innominabilis est ex omni
nomine et ex omni vocis caractere, sit tamen nobis nominabilis fide,
quia ut in principio huius tertie Ierarchie dixit sanctus Dionisius: «non
est incommunicabile universale bonum ulli eorum que sunt». Quia
igitur hec essentia Dei super omnem intellectum, super rationem, super
omnem scientiam reponitur, iuste invisibilis incomprehensibilis inscrutabilis
et investigabilis simulque innominabilis censetur. Et quia superius
hanc eamdem sententiam Dionisius protulerat dicens in initio: «Et
multos, inquit, theologorum invenies», non solum ut invisibilem eam
et incomprehensibilem laudantes, sed et inscrutabilem simul et investigabilem
tamquam non ente vestigio ullo ad hoc ipsum addidit et innominabilem
dicens: «Hec igitur scientes theologi» et cetera.
Ubi autem didicerint eam innominabilem ponit sub symbolo corporali,
ubi divina manifestatio per angelum tamquam per corporale
symbolum, id est exemplum, ostensa est Manue et uxori eius sicut dicit
liber Iudicum. Ait enim.
[21]
De manifestatione que facta est ad Manue apparente angelo iuxta
urbem Saraa in agro
Ut cum aiunt divinitatem ipsam, id est Filium Dei, increpasse dicentem,
scilicet [Manue], « Quod nomen est tui? » et hoc accidisse symbolice,
corporali collatione et visibili effigie, in una misticarum visionum, id est
in visione angelica alterius figure ubi figurata imago visa est, divine
manifestationis.
Visa est enim ibi visio angelica que manifestabat Deum,

Torna all'inizio