Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 958


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod observatio sabbati, inquantum caeremonialis
est, signat principaliter requiem Christi in sepulcro, et per consequens quietem
quam habemus per ipsum, consepulti cum eo per baptismum in mortem;
Rom. 6. Unde veniente veritate, figura cessavit. Et non est simile de thurificatione,
quae principaliter non est signum futuri, sed eius quod semper esse
debet.
Ad secundum dicendum, quod quia perfectius in nova lege debemus Deo vacare,
ideo non fuit taxandum tempus illis quibus iniungitur, ut sine intermissione
orent.
Ad tertium dicendum, quod observatio dominicae non obligat ex praecepto
decalogi nisi quantum ad hoc quod est de dictamine legis naturae: taxatio enim
illius diei est ex institutione Ecclesiae volentis resurrectionem Christi, cui
nostram vitam conformare debemus, in iugi memoria esse. Quamvis autem
resurrectio Christi ei secundum humanitatem conveniat, tamen opus Divinitatis
est, quae eum a mortuis suscitavit. Unde non in minori reverentia est habenda
quam requies artificis, et consummatio conditoris facta in die sabbati; immo
amplius, secundum quod opus conditionis opere reparationis perficitur.
Ad quartum dicendum, quod in die dominica tenemur vacare ex constitutione
Ecclesiae ab operibus quae nos impedire possent a cultu divino, qui indicitur in
tali die exercendus, nisi ex causa per eum qui habet auctoritatem, in aliquo
dispensetur. Neque oportet quod ab omnibus in die dominica cessemus a quibus
in die sabbati cessabant: quia antiquorum cessatio ab omnibus operibus servilibus
in significationem erat, non autem nostra cessatio.
ARTICULUS 6
Utrum usuras accipere sit peccatum
Ad sextum sic proceditur.
1. VIDETUR quod usuras accipere non sit peccatum. Nihil enim est peccatum nisi
quod est contra praeceptum aliquod morale: caeremonialia autem, et iudicialia
legis mosaicae nos non obligant. Sed praeceptum de non accipiendo usuram,
non est morale: quia praecepta moralia obligant respectu omnium, et ad
omnes; sed Deut. 23, Iudaeis conceditur quod fenerentur non proximis, sed
extraneis. Ergo usuras accipere non est peccatum.
2. Praeterea, constat quod ille qui alicui pecuniam mutuat, aliquod commodum
ei facit. Sed secundum Philosophum in 5 Ethic., «in retributione commanet
civitas», ut scilicet quantum quis fecit, tantum ei fiat. Ergo non est peccatum, sed
licitum et iustum, ut pro commodo quod mutuando fecit, aliquod lucrum reportet.

Torna all'inizio