Ars arengandi datur hoc sub breuitate,
Discrete fandi que non caret utilitate.
Concio miratur si prudens quisque loquatur.
Quam sit preclarum bene dicere, quam quoque rarum
Omnes cognoscunt qui mundi climata noscunt,
Dum non ignoscunt miseris qui premia poscunt.
Quam per scripturam non audiui specialem
Tradi, per curam dare nunc uolui generalem.
Salomon huic primus auctor nec Tullius ymus
Dicitur, et nummus dicar qui sum quasi limus.
Deposco ueniam uanitatis quam michi non do.
Non paret inuidiam, dico non propria condo.
Tullius est auctor cunctorum si uideatur,
Sim uelut extractor, ne liuor in hoc acuatur.
Iacobus est nomen scribentis, consonet omen,
Dinanto natus, monachi uoto religatus.
(1.) Concionatoris officium est de hiis rebus posse dicere que res ad
usum ciuilem legibus moribus ue constitute sunt, quo aptius fieri poterit.
Est autem sciendum quod ea que requiruntur in oratore siue aduocato,
excepta sciencie subtilitate quantum ad practicam, suo modo requiruntur
in concionatore, qui uulgo dicitur arengator.
Nomen concionatoris proprie fuit ipsius prudentissimi Salomonis; qui
Salomon ecclesiasten se uoluit nominare. Dicitur enim ecclesiastes secundum
linguam Hebraycam concionator. Salomon autem in libro qui dicitur
Ecclesiastices ecclesiasten se dixit. VANITAS, inquit, VANITATUM DIXIT
ECCLESIASTICES, VANITAS VANITATUM ET OMNIA VANITAS. Ex hiis liquido
patet quante nobilitatis sit concionatoris officium, quod quidem ab oratoris
|
|