ita etiam quod apud ecclesiam ipsius loci terra ad tanta mortuorum 
cadavera sepelienda non inveniebatur, imo ex hac 
parte Adue ad Sanctum Petrum de Pirolo mortui sepeliendi 
deferebantur. Multi autem hoc videntes, quia ibi manere non 
poterant, Cremone recesserunt; ibique etiam plerique infirmantes 
hoc seculo cum magno dolore migraverunt. 
Mediolanenses itaque in ipso die Iovis, in quo Laudenses 
Laude, ut dictum est, recesserunt, in sero Laude venientes, 
omnia suburbia primum expoliantes, in ipsa nocte et in sequentibus 
duobus diebus tota exarserunt posteaque ipsas 
domos dirupaverunt; ac vites et arbores Laudensium incidentes 
hominesque Laudenses, qui adhuc ibi remanserant, 
capientes eos in carcerem deduxerunt. 
Preterea in hac eadem estate Mediolanenses iterum Laude 
redeuntes totas ipsorum Laudensium segetes in Laude et per 
totam etiam fere Laudexanam ad suam utilitatem collegerunt. 
Deinde turres de Montexello et turrem de Castellione, 
turrem quoque de Sancto Vito et turrem de Camairago 
dirupantes, venerunt postremo in campis supra costam de
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |