Qui autem iuste et perfecte sanctorum festiuitates celebrare desiderat,
deponat omnem iram et inuidiam, et sicut mortiferum uenenum
odium de corde suo expellat; et sic uirtutibus spiritualibus
roboratus cum elmosinis, unde reficiat pauperes Christi, ad sollempnitates
martyrum aut confessorum primitus accedat. Haec
enim sunt opera Dei placentia, quae si a nobis cottidie intento corde
et incessanter ministrata sunt, illa merces in eternum nobis retribuetur,
quam oculus non uidit nec auris audiuit, nec in cor hominis
ascendit, et haec sunt, quae preparauit Deus his, qui diligit
illum. Qui autem pigritiae et corpori dediti cottidie iocis et
nefariis fabulis sine causa ianuam Christi pulsantes dicunt: «Domine,
Domine, aperi nobis!»; quibus Ille respondens ait: «“Amen dico
uobis, nescio uos, ite in ignem eternum, qui paratus est diabolo
et angelis eius”».
Sed quia instat hodie gloriosa nostri patris Anastasii sollempnitas,
cum uigiliis et orationibus puro corde et ore eum laudare
et deprecare studeamus, ut defendat et protegat in uirtute Christi
suam semper urbem et patriam. Et sicut in corpore omnibus
ad se uenientibus profuit, ita nunc cum uenientibus ad eius memoriam
apud misericordem Dominum ueniam impetrare non cesset,
ut securi quandoque uideant dominum nostrum Iesum Christum,
qui cum Patre et Spiritu Sancto uiuit et regnat Deus in secula seculorum.
Amen.
|
|