Wido episcopus Ferrariensis: De scismate Hildebrandi

Pag 547


vitiorum omnium exinde messis increvit, praetereundum putamus, quoniam superius
satis de hoc disputatum est.
XVI. Fateantur ergo necesse est: aut de tot malis non fuisse silentium, quod
manifeste verum est, aut de his fuisse locutum, si etiam quippiam inde mali processit,
non esse vitii, sed virtutis. Nec etiam illud vitiosum videbitur, quod adversariis dicitur
restitisse, si Augustini verba, quae superius praemisimus, diligenter inspexerint. Quibus
ait: Si ecclesia vera est, quae persecutionem patitur, non quae facit et cetera. Et
post pauca: Si boni et sancti viri nemini faciunt persecutionem, sed tantummodo
paciuntur
et alia quae subiungit. Quibus omnibus diligenter inspectis nulla super
hoc dubitatio remanebit, cum non sit sanctorum virorum quantum ad se resistere adversariis,
sed quantum ad tuendam iustitiam; quod mille documentis probari potest.
XVII. Proponunt deinde, cur excommunicatorum et scismaticorum sacramenta
non recipienda mandaverit. Quibus breviter respondemus. Certum est, quod, attestantibus
patrum consiliis, nemo excommunicato communicat, quin sit excommunicatus.
Unde praecipiente Domino Moysi dictum est: Separamini a tabernaculis hominum
istorum durissimorum, et nolite tangere omnia quae sunt eis, ne simul pereatis
in peccatis eorum
. Quibus Spiritus sanctus contestatur per Osaeae prophetiam dicens:
Sacrifitia eorum tamquam panis luctus, omnes qui manducant ea contaminabuntur .
De his etiam pater Gregorius in primo Moralium: Hereticorum , inquit, sacrifitia
accepta Deo esse nequeunt, nisi pro eis universalis ecclesiae manibus offerantur
. Item
Augustinus: Sicut videndum est quod offeras et cui offeras, ita etiam considerandum
est, ubi offeras, quia veri sacrifitii locus extra catholicam ecclesiam non est
. Quod
autem omnes scismatici ab ecclesia divisi sint, papa Gregorius astruit in XVIII° Moralium,
ubi ait: Alii prava de Deo sentiunt, alii recta de auctore tenent, sed unitatem
cum fratribus non tenent; illi errore fidei, isti scismaticis perpetratione divisi
. Item
in eodem post pauca: Qui , inquit, de Deo recta sentiens a sanctae ecclesiae unitate
divisus est, constat, quia proximum non amat, quem sotium habere recusat. Quisquis
ergo ab unitate matris ecclesiae, sive per heresim de Deo male sentiendo, seu errore
scismatis, proximum non diligendo dividitur, karitatis huius gratia privatur
.
XVIII. His et aliis huiusmodi rationibus scismaticorum sacramenta recipi vetuit,
nec solum eis communicare noluit, sed etiam alios ab eorum communione removit.
XVIIII. De ordinandis vero ecclesiis et investiendis, quod non sit principum,
sed sacerdotum, documenta praemissa sufficerent, si aemulorum error multiplititer refellendus
non esset. Sed ne putent nos defecisse, adhuc aliqua subiungamus. Felix
Romanae sedis episcopus inter alia: Si quis , inquit, clericus saecularibus potestatibus
usus ecclesiasticas dignitates per eas optinuerit, deponatur
. Quamvis ex canone apostolorum
aliqui id putent adsumptum, non a Felice decretum. Sanctus praeterea
Ambrosius tam vehementer in eos invehitur, qui hoc ordine ad ecclesiae dignitatem
perveniunt vel qui illos ordinare praesumunt, ut non verba, sed tonitrua protulisse
putetur. Ait inter alia: Quid ad aliquem principum pertinet, ea quae Domino sunt
consecrata disponere? Et revera omnis ecclesia Deo dicata est. Si ergo non est tibi
fas, alterius principis iura praeripere, quid ius divinum non metuis attrectare, quod

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio